Latin
DUNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 201-2
Unproofread scanNot analysed yet
DUNIVERSITAIS. BiBUlOThEN nunbetar Ovalis denique figurae os mihi est, ovum gallinaceum parvum magnitudine aequans, sed utrinque acuminatum, lignosum, flavum, nucleum continens, qui moto &concusso fructu resonat. Tectum verò fuisse videtur pulpâ quâdam candidâ, cujus reliquiae tenaciter adhuc ei adhaerentes conspiciuntur. Cum navibus Belgarum, quae hoc Anno MDCLIII. in Norvegiam appulerunt, fructum quendam gemellum accepi, duorum prunorum majusculorum invicem cohaerentium magnitudine. Alter verò illorum appendicem habebat rostratum, nucis Avellanae minoris magnitudine. Nec genuinum ejus colorem, nec pulpam, aut nucleum delineare possum, quia interiore nucleo aut substantiâ spoliatus erat, &exterior superficies vernice obscurè flavâ obducta. In extremitate appendicis colore nigro splendente praeditus, ex eo namque, retentâ naturali figurâ, pixidem fecerunt Tabaco sternutatorio destinatam. Alioquin figurâ non plane dissimilis ei quem describit Carolus Clusius Exot. lib. 2. cap. 16. inter eos, quos à Jacobo Garetto accepit. n. 16. sed differt magnitudine, cohaerentiâ &appendicis situ. CAP. XXVII. Galla non perforata, Gariophyllus Regius, Gelum, Gemma Nucis Maldivensis, „Globuli saponarii, Guanabanus, Quatapana, Homoucul. CALLA fructus est variarum arborum accidentarius, praecipue vero Quercus &