Latin
203.1 to 203.4
Ole Worm, Museum Wormianum 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Provenit in Insulâ Macciam Indiae Orientalis, ab incolis vocatur THINCA RADOI, quod exponunt Gariophyllus Regius. Magno in pretio apud Indos sunt hi Gariophylli, &ad nos raro deferuntur. Unicam saltem ferunt esse hujus fructus arborem in totâ Indiâ, in medio dictae Insulae sitam. Flores ubi producit haec arbor, decidunt flores reliquarum arborum, quae communes ferunt Gatiophyllos. Arbores etiam reliquae versus hanc se incurvant, honorem quasi deferentes, ut ajunt qui viderunt. Rex Insulae Satellitibus hanc arborem stipat, quamdiu fructum fert, ne quis praeter ipsum eo gaudere possit. Haec ex ore ejus qui in Insulâ fuit, &arborem se vidisse testatur; quae si vera, mira. Fructus filo per longitudinem trajicere solent, ut armillarum loco, ob odoris gratiam, in brachiis gestentur. GELUM ex Oriente vocat Clariss. Vir D. Johan. de Laet, fructum seu baccas quasdam exiguas, purpureo cinereas, rotundas, coriandrorum magnitudine, quae alterâ parte apertae &tribus quasi loculamentis distinctae, adeo ut trifolii figuram minutam ea foramina eleganter exprimant. Fructus hic pelliculâ saltem constat, nec aut succi aut nuclei quicquam in eo inveni, sapore adstringente. Baccis aderant petioli quidam, aut foliorum quasi fragmenta, quae ad figuram foliorum Rorismarini accedere mihi videbantur, sed non adeo longa erant. Forsan Negunda est &Gariophyllus Plinii. GEMMA NUCIS MALDIVENSIS, figurâ est sphaericâ, pusillum ovum columbinum magnitudine referens, laevis, dura, nitens, colore maximâ ex parte luteo, nisi quod alterâ parte candicet aliquantum. In extremitatum altero, vestigium quoddam apparet inaequale, ubi matrici suae adhaesisse videtur, in aquis subsidet; Pondere est Drachmae unius semis Cocci Maldivensis dicitur Gemma, seu Germin, quod in ejus nascatur Meditullio &in germen quasi concrescat, margaritarum nitore aemulum. Magni in ipsâ fit Indiâ, commendatur enim non secus ac medulla ipsius Cocci, ad omne genus Veneni pellendum, &febres malignas fugandas. Antidotum enim est praesentissimum, &quasi Panacea quaedam.