Latin
203.5 to 203.7
Ole Worm, Museum Wormianum 203.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Indi annulis aureis &argenteis hunc lapidem includunt, ita ut foramen relinquant per quod cutim tangat, ita se à Venenis &incantamentis liberos futuros sperant, quamdiu hoc gestaverint amuletum. GLOBULORUM SAPONARIORUM historiam describit Nic. Monardes simpl. Med. cap. 65. &Oviedus lib. 9. Fructum hunc crescere ait in pumilâ arbore, magis contortâ quam rectâ, veluti Ruscus, cujus folia filici sunt similia. Oviedus quoque folia filicis utcunque referre ait, nisi quod minora sint, sed arbores ipsas celsas &formosas esse ait. Fructus magnitudine cerasi, rotundus, colore fuscus (corollâ insignitum vult Oviedus, quam tamen in meis non invenio) colore exterius subruffo (subflavum vocat Oviedus) lentâ quadam pulpâ tectus, quâ sublatâ relinquitur sphaera quaedam maximè rotunda, coloris nigri, adeo dura, ut non nisi malleo, aut aliâ re quapiam confringi possit. Hoc semen amarum exiguum in se habet. Pulpa exterior saponis vices subit: si enim binis aut ternis cum calidâ aquâ vestes abluantur, multò nitidiores redduntur, quam si saponis librali pondere elotae forent. Plurimam enim spumam excitant, eosdemque effectus praebent, quos sapo, paulatim liquescentes, donec solae spherulae nigrae supersint, quae ossiculum sunt hujus fructus, Sed notat Oviedus, si quis frequentius eo utatur, pannos urere &corrumpere, quocirca semel tantum eluisse suffecerit. Sphaerulae nigrae perforantur ut ex iis fiant coronae ad preces Catholicorum numerandas idoneae, adeo elegantes ac si ex Ebeno essent confectae, Cc 2 hitp: ssidigi. ub. uni-heide