Latin
21.5 to 21.8
Ole Worm, Museum Wormianum 21.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aurifices ad argenti scobem, cum ex eâ massam conficiunt, addunt, ut citius in igne liquescat. Caesalpinus vocat Sal vitri lib. 1. Alterum Factitium ex fossili fiebat illo, quod Arabes TINCAR vocabant; hoc Arabicè BORAX, Graecis Chrysocolla dicitur. Tertium ex Quercu aut robore crematâ fiebat; Quibus quartum addere licet, quod ex terrâ, nitroso semine impraegnatâ, apud nos conficitur, facto nempe ex eo lixivio, &percolato, perque ignis calorem exhalato, ut sal nitri remaneat, quod deinde, si necessum, purificari potest. HALINITRUM hanc speciem vocant. Ad illud conficiendum eligere solent terram ovillo stercore impraegnatam. Variae praeterea dantur Nitri differentiae, quoad colores, sapores, consistentiam, duritiem, figuram, &ad ignem habilitatem; de quibus consulatur Agricola. In Novâ Hispaniâ tractus Americani, verissimum nitrum reperiri, testis est Nirenbergius Hist. Nat. lib. 15. cap. 29. qui, ex Francisco Hernando, docet Indis illud quod Arabibus Baurach, nostratibus Borax, Tequixquiel vocari, idque è Terrâ eos verrere ait, crescente lacu, aut è muris antrisve deradere, roseum ac candidum, leve, fistulosum &fragile, percolatumque formam &splendorem nostratis referre; eoque abundare totum lacum Mexicanum. Nobis aliquot species NITRI sunt, una quae ex nativo conficitur, quod supra diximus ex TINCAR Arabum praeparari, &vulgo BORAX, Arabibus Baurach, quod apud Mauros Nitrum notat, Translucidum est hoc nitrum, micis grandini simillimis, in frustula oblonga compactum. Conficitur Venetiis ex cremato lapide quodam candido &fossili, quem Boracem crudum vocant, &fossile nitrum esse arbitrantur quidam. Sed Caesalpinus negat, eo quod Nitrum lapidosum, quale circa Memphim saxeis tumulis addensatum scribit Plinius, saporem salsum &amarum habeat: hic vero crudus Borax, hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/vort