Latin
21.1 to 21.4
Ole Worm, Museum Wormianum 21.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
intuni i NITRUM quidam dictum putant à Nitriâ oppido Aegypti, ubi in magnâ copiâ olim conficiebatur, à quibusdam Sal Petrae, quia in terrâ sui generis, ad muros &petras, instar lanuginis, sponte efflorescere solet. Quia Salis quaedam species est, idcirco &easdem agnoscit differentias. Vel enim sponte nascitur, vel arte conficitur. Quod sponte nascitur, reperitur vel in terrâ, vel extra terram. In terrâ reperitur aut caeditur aliorum fossilium more, quod est durum, spissum &lapidi simillimum, ab Arabibus TINCAR dictum. In Asia tale provenire solet juxta Philadelphiam Lydiae &Magnesiam Cariae. Unde Galienus Imperator, cum Asiam Scytharum incursionibus vastatam esse intellexisset, jocatus dixit. Quid? sine Asiae nitris esse non possumus? E speluncis etiam petitur, in quibus stiriarum modo dependet; colligitur ex iis etiam decidens adhuc liquidum in terram, ac ibidem instar spumae concrescit: quod APHRONITRUM proprie dicitur, quamvis haec vox etiam ad illud genus accommodetur, quod effoditur, sed minus apte. Extra terram quod nascitur, vel in convallibus &campis reperitur, HALMIRAGA Graecis dictum, vel ex lacubus extrahitur. Prius genus apud Medos invenitur, testante Plinio, ubi per aestatem eo canescunt convalles. Item in Thraciâ juxta Philippos. Sed hoc terrae mistum &sordidum, idcirco &APRIUM vocari idem asserit: posterius in Macedoniâ colligitur, ubi lacus nitrosus erat, qui in agro Letao circa canis ortum gignit nitrum, quod veteres CALASTRAEUM vocant, ab oppido Calastrâ, quod in proximo sinu erat, è quo evehebatur. Factitii nitri tria etiam erant genera: unum ex aquis Nili conficiebatur, praesertim ad Naveratim, Nitriam, (unde vox nitri) Memphim. Dum vero hic in Nitrariis nitrum conficiebatur, subtile ac tenue quid spumae aut floris instar à reliquo separabatur, quod Graeci ἀφρὸν νίτρου dicunt, &ab eo distinguitur quod ἀφρονίτρος vocant, &fossile est. Svenkfeldius in Catalogo fossilium Silesiae APHRONITRUM existimat esse illud quod FEL VITRI, vitri spumam &recrementum vocamus, Glaß-galle Germanis. Cum vitri materia in igne liquescit, agit spumam, quae de eâ verriculo, tanquam recrementum de Argento detrahitur, mox verò concreta in panes candidos cogitur. Saporem habet mixtum, amarum magis quam salsum.