Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 219
Unproofread scanNot analysed yet
Semen MAX ceu MUNGO, quale describit Garcias ab Horto l. 2. c. 21. mecum communicavit Vir Clariss. Erasmus Brochmand, non quidem nigrum, sed viride adhucFigurâ mihi magis convenire videtur cum semine lithospermi, quam coriandri, ablatâ exteriore tunicâ, substantiâ est albicante, sapore leguminoso. Pabulum equorum esse in Indiâ scribit Garcias, &ab hominibus quoque comedi; Incolas autem in Guzavate &Decan, in febribus uti hoc modo: Febricitans cibis abstinet per decem, vel quindecim dies, (quod durum) post quos hujus seminis decoctum illi propinant, in quo nonnihil pulpae remanserit, deinde cortice delibratum, &instar Orizae coctum, febricitanti exhibent, Panem vero triticeum non nisi post multos dies.