Latin
CAP. XXXIII
Ole Worm, Museum Wormianum 219-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXIII. Gummata. A MMONIACUM gummi sic dictum, quod in Africâ juxta Cyrenen, &Ammonis Oraculum gignatur, arbore quadam aut frutice ferulaceo succum hunc stillante. Vocant autem hunc fruticem cum radice Agasyllim: Colligitur mense Junio. Probatur bene coloratum, ligni &calculorum expers, thuris similitudine, minutis glebis, densum, sincerum, nullâ sorde spurcatum, gustu amarum, odore castorei. Mollit, extrahit, calefacit, tubercula duritiesque discutit, alvum solvit assumptum, partus extrahit, lienem consumit pondere 3j. Articulorum &Coxendicum doloribus prodest, Asthmaticis, Orthopnoicis, quibus pectus lento scatet humore, cum melle aut succo ptisanae, auxilio est: duritiem enim &tophos discutit. GUMMI ARABICUM verum ex Acaciâ Aegypti spinâ destillat, laudatur vermiculorum in speciem contractum, vitri modo pellucidum, purum. Proximum est candidum; sordidum &resinosum inutile. Illud, quod in officinis vendunt pro Gummi Arabico, est miscella gummi variarum arborum. Vim habet inspissandi, refrigerandi, cutis meatus obstruendi, medicamentorum acrimoniam hebetandi. Ambustis ex ovo illitum, pustulas non patitur erumpere. BDELLIUM lachryma est arboris Saracenicae, gustu amara, translucida, taurini glutinis modo intus pinguis, si tactu subigatur mollescens, ligni ac sordium expers, incensa odorem unguis marini praebens. Ejus lignum supra delineavimus. Calefacit &emollit durities, Hernias aquosas cum salivâ jejuni discutit, partus extrahit, suffitu vulvam laxat, Calculos comminuit, urinam movet. Valet ad vulsa, rupta, laterum dolores &flatus discursantes. Emplastris miscetur, quae contra nervorum durities ac nodos fiunt, contusa resolvitur affuso vino aut aquâ calidâ. Ec 2 httpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de/c UMIVERSITAIS. BIELIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITAIS. BiEUlOnER MEDEIBERG Ex arbusculâ CAA-OPIA tractus Brasiliensis. Gummi quoddam elicitur magnarum virium. Si enim cortex hujus arboris medius incidatur, praesertim quando incipit florere, &linquatur per unum aut alterum diem, exsudat lachrymam Croceo rubeam, quae coagulatur, initio mollis, sed sensim indurescit. Magnam affinitatem habet cum Gutta Gemu, nam purgat eodem modo &dissolvitur; sed est rusi magis &nigrioris paulò coloris, tingitque colore aureo paulò saturatiore. Dissolvitur in spiritu vini: Lusitani vecant COMA LACRA. Mihi à Clariss. Viro D. Joh. de Laet transmissa massa purpureo colore nigricat, &impurior, festucis &ligni particulis adhaerentibus; sed dissolutum flavo tingit colore.