Latin
UNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 227
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITAIS. BIBLIOTHEK maibeibene UNIVERSITATS. BBlOTHEK fEiDe 2. tenuis Bdellii modo lentescens. 3. καυκαλὶς nigra &retorrida. 4. ἐργευτήμη, quae aspectu gummi refert. Eligenda est myrrha friabilis, laevis, undiquaque conculor, quae confracta intrinsecus lineas candidas intercurrentes habet, unguium speciem prae se ferentes: minutis glebis, amara, odorata, acris; ponderosa, &picei coloris, inutilis. Non hic praetereunda utilissima Galeni observatio lib. 1. de Antid. cap. 11. ubi ait Myrrham transmutari in Opocarpatum, suscipiendo non solum ejus figuram, sed venenatam quoque qualitatem: si igitur in Myrrhâ animadverterimus multas esse glebas diversas, admodum quoad odorem &saporem differentes à verâ, non absque ratione, judicabimus eam mutatam in Opocalpatum. Ita quoque observatum Galbanum mutari in Sagapenum, &Cassiam in Cinamomum.