Latin
228.1 to 228.4
Ole Worm, Museum Wormianum 228.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Myrrha calefacit &exsiccat ordine secundo, capitis vulnera glutinat, foetum, menses, &Lumbricos ejicit, vi abstergendi oculis medetur, ulceribus conducit, crassas cicatrices planat; Tussi veteri &Asthmati conducit, calefaciendo, desiccando &abstergendo prodest. Myrrhae Drachma una ex vino Cretico calido pota, horâ unâ ante paroxysmum, datur utiliter quartanariis, sed sudare in lecto oportet, atque ter id reperere, vel in formâ pillulari exhiberi potest. Ad Cicatrices tollendas &faciem erugandam, valet oleum myrrhae. Ova ad duritiem cocta, secantur per medium exemptis Vitellis, replentur pulvere myrrhae, &in cellâ humidâ liquescit in oleum, quod crebro illinitur. Fucum ex eo ad mulieres, quae faciem perpetuo conservare volunt in juvenili candore absque rugis, vide apud Matthiolum lib. cap. 67. OLIBANUM seu Thus liquor est arboris thuriferae in Arabiâ; quidam plures ejus constituunt species, colore &magnitudine granorum differentes tantum. Primum est Indicum, quod maximis &inaequalibus glebis constat, lividum, nigricansque, candicantibus aut flavis maculis varium. 2. Mammosum, oblongis grumis mammarum formâ compositum. 3. Masculum, parvis, rotundis, candicantibus aut flavis granis, interdum singulis, interdum geminis quasi testiculis constans. 4. Orobaeum, minimis granulis, Ervo aequalibus, odore masculo simile. 5. Manna thuris, quae nil aliud est quam pollen &farina, ex crebrâ concussione in sacculis abrasa. Vi pollet calefaciendi &adstringendi, oculorum caliginem discutit, cava ulcera complet &ad Cicatricem perducit, vulnera glutinat, sanguinem sistit, impetigines, ambusta, perniones, ulcera manantia, paronychias, mammarum inflammationes, sanguinis excreationes sanat, consolidat, suffitibus utile, sed assumptum à sanis, insaniam causare volunt. OPIUM est liquor lacteus qui ex Papaveris nigri scapo leviter inciso colligitur. Probatur candidum, vel Leoninorum pilorum modo flavescens, in massam veluti ex granulis diversi coloris coactum, grave, densum, solidum, sine sordibus existens, amarum, gustu calidum, odore gravi &viroso, somnum inducens, &in aquâ promptè liquescens, quod in Asiâ minore in placentulas unciarum quatuor, vel Selibrae pondo cogitur. Quidam tria genera constituunt: Album, quod ex Cairo adfertur, forte Thebaicum; Nigrum &durum ex Aden: Flavescens magis &mollius ex Cambajâ. De ejus qualitatibus primis disputant, veteres frigidum in quarto, at moderni calorem cum amaritudine, &vim sudores movendi in eo animadverterunt, facultate tamen narcoticâ conjunctâ in magnis doloribus colicis &aliis aliquot granorum pondere exhibent.