Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 23
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BIBLIOTHER feweintn UMIVERSITATS. uinuioriies hunelaltcd res lanam &pannos in aquam aluminosam mittunt, ut colores facilius suscipiant &retineant. Eo etiam utuntur qui coria tingunt. Librarii chartam aquis, in quibus liquatum fuit alumen, immergunt &exsiccant, ne diffluat, utque atramenti scriptorii acrimoniam meliùs sustineat. In Medicinâ vim habet adstringendi, vulneribus cicatricem inducendi, putrida purgandi, humores exsiccandi, carnem luxuriantem compescendi; quocirca ad multa medicamenta ulceribus destinata commodissime adhibetur. SACCHARINUM sic dictum, quod ab artificibus in metas instar Sacchari efformatur, fit ex Alumine Rochae, ovorum albumine, &aquâ Rosaceâ.