Latin
24.1 to 24.4
Ole Worm, Museum Wormianum 24.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Locum habet inter Cosmetica, ad mulierum dealbationes &cutim albam ac nitidam reddendam. CAP. X. De Vitriolo &cognatis. A D atramentum refertur VITRIOLUM, quod, ad distinctionem reliquorum, sutorium vocatur, quod eo ad coria nigro colore tingenda utantur Sutores. Vocatur &Chalcanthum à Graecis, quia est aeris quasi quaedam efflorescentia. Vitriolum, à vitri nitore. Arabibus, Alkalcadis; Germanis Kupser-waßser. Ad Sales referimus, quia consistentiam Salis habet, &in aquâ, ut Sales, liquescit, licet id neget Angelus Sala tractatu de Vitriolo. Tanti vero rationes ejus non sunt momenti, ut à sententiâ nos dimoveant. Colore quidem, odore &gustu differt à reliquis salibus: sed &illi eodem modo inter se differunt. Nec accidentaliter magis compositum est, quam reliqui, cum suam habeat essentiam, &vim seminalem quâ sibi simile producere valet, crescere &multiplicari, ut reliqui. Quod si forsan per se non reperiatur, in aere tamen &aliis corporibus, ex quibus sit, existit. Nec reliqui sales perpetuo colorem servant &non mutant: puriores enim &albidiores sunt alii aliis: quidam pallidi ex obscuris redduntur. Ex sale etiam communi, non minus variae substantiae separantur quam ex vitriolo; &in nitro manifestius hoc apparet, quod diversissimos colores &substantias praepararum exhibet. Vitriolum vel Naturale est, à naturâ sponte, ex aquâ Sorii, Melantheriâ &Chalcitide confectum: vel Artificiale. : Illud fossile appellare licet, quod ex tali constet humore, qui gelu quasi concrevit, idque vel in venis, fibris &commissuris Saxorum, vel dum ex iisdem guttatim destillat, stiriarum modo de eorum pendet cameris, &denique deciduum ex stiriis in solum delapsum ita colligitur. Atque haec duo posteriora genera σταλακτικαὸ Graeci vocant, quod destillando concreverint. Factitium duplex est: Alterum proprie πηκτὸν Graecis dictum, Latinis concretum, quod cum è cuniculis suis effertur, &in quadratas piscinas effunditur, frigore aut calore solis congelatur: Alterum ἔφθον, Latinis coctum; decoquitur enim aquâ atramentosâ in alienis quadratis. Modum explicat Matthiolus in librum 5. Dioscorid. cap. 74. Minera effossa, in acervum in longitudinem protractum, quandam super aream exaggerant; sub die per sex menses relinquunt, vertendo quandoque, dein tegunt &macerari ac fermentari sinunt sub tecto aliis sex mensibus.