Latin
234.1 to 234.4
Ole Worm, Museum Wormianum 234.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aliam parvam ejusdem generis teneo, pedis circiter longitudine, quae integra est, &adhaeret Corallio albo, supra quod crevit, cuique stricte adhaeret. Extremitates ramulorum nudatae vasculis suis, Cartilagineae sunt, durae, flexiles, unde arbitror Coralli genus quoddam esse, nondum maturum. Ignoravit Clusius ex quo mari petatur hic frutex; nostri ex mari Norvegico, Nidrosiam spectante, eruti sunt. Radicem nullam habent, sed è Coralliis nascuntur, quasi eorum essent rami. Ramulum exacte delineavit Clusius loco citato. FRUTEX MARINUS elegantissimus Clusii, Corallium nigrum colore aemulatur. Describitur Exot. lib. 6. cap. 2. Meus duos fermè pedes altitudine attingit, amplitudine uncias octo, quâ latissimus, durus, lignosus, flexilis, planus flabelli instar, basi latâ inaequali, quâ rupi aut lapidi adhaesit, ex quâ emergit substantia solida, lata, unciae unius cum semisse altitudine, quae in ramos duos latos mox dispescitur, ex quibus minores producuntur, qui deinde in innumeros alios minusculos dirimuntur, in longum &latum se dispergentes, tam miro ordine, ut simul quodammodo coalescant, vacuaque tantum quaedam spatia relinquant, Cribri, aut Reticuli foramina imitantes. Integer frutex nigri purpurascentis colore nitente est obductus. Sed Salsuginosae materiae, cujus meminit Clusius, nulla apparent vestigia. Meus enim hic frutex nudus plane est, &Corallium nigrum splendore imitatur. Potius ad Palmas marinas Theophrasti, quam ad Corallia, referendum putat Clusius. Mihi praeter hunc integrum &alia ejus generis sunt frusta, ejusdem naturae &consistentiae. FuCUS VERRUCARIUS seu VERMICULARIS, Frondipora &Eschara marina Imperati, planta est marina, trium aut quatuor pedum altitudine, totidem ferme latitudine, ex basi latâ quâ lapidibus adhaeret, ex quibus etiam nutrimentum trahere videtur, in ramulos multos, tenues, spisse divaricatur, qui in latitudinem, ut omnes plantae marinae, diffunduntur, substantiâ coriaceâ vestitae, tunicâ quâdam ex polline &tomento quasi confectâ, multis nodis foraminosis praeditâ, verrucis quasi plane obsita esset. Haec verò tunica facile abradi potest, cum mollis sit &nitrosa, ac pro ratione divaricationis ramorum eos vestit.