Latin
234.5 to 234.7
Ole Worm, Museum Wormianum 234.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quando adhuc sub aquis crescit, colore est viridi obscuro, sed exsiccatus albedinem contrahit, ut alii fuci, unde ramuli vermiculis fermè sunt similes repentibus &varie implicatis. Planta ipsa plana est, &non nisi raro ramos ad latera transmittit. Ejus mihi quinque sunt exempla, quaedam vasta, quaedam mediocria, quaedam parva. Unus horum fruticum mihi allatus est, qui adhuc lapidi trium pugnorum magnitudine inhaerebat, subviridi, &sulphureum ac nitrosum quid prae se ferenti, ex quo non parum nutrimenti traxisse probabile est. FUCUS CORALLINUS NIGER, Corallina officinarum, Fuci aut Musci marini species est, quae, quia Corallis quandoque adhaeret, Corallina dicitur, quamvis etiam in scopulis, testis, &aliis fructibus marinis reperiatur. Mollis est quamdiu sub aquis haeret, extracta &siccata riget ob salsedinem. Quaedam erecta est, quaedam humi sparsa, color nunc albus, nunc rubeus, nunc flavescens, nunc cinereus, nunc niger, nunc herbaceus. Dioscorides Bryon Thalassion vocat, Theophrastus ad fucos refert &Trychophyllon vocare videtur. Medici utuntur Corallinae pulvere, pondere Drachmae unius, in vino, ad Lumbricos necandos &pellendos, nam amaritudine quadam cum adstrictione praedita est. Mihi est ejus generis quoddam nigrum, non articulatum, aliud candidum, quod ex Ostrearum Norvegicarum excrevit conchis, eis adhuc adhaerens. Est &aliud lapidi ovali, avellanae magnitudine, ita connatum, ut hystricem fermè referat. htip:sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 165510249 Ad hos fucos QUERCUS MARINA Theophrasti referenda, cujus lconem dedit Clusius Exot. lib. 6. cap. 4. Tomentosâ investitur tunicâ, sed verrucis caret, &ad eam altitudinem, aut magnitudinem non assurgit, quam ostendit Fucus Verrucarius.