Latin
BIBLIOTHEK
Ole Worm, Museum Wormianum 244
Unproofread scanNot analysed yet
In dorso medio versus posteriora foramen habet umbilicale, capite caret speciali; sed supra os in anteriore parte corporis ocellos habet minimos, splendentes instar punctulorum, &ad utrumque oris latus prominentiam unguiformem semilunarem, semidigitum longam, in extremitate dentatam, dente semilunari, splendente, coloris nigro purpurei. Crura habet decem, utrinque quinque, priora duo juxta dentes duos digitos longa, quatuor internodiis constantia; omnia in extremitate habent duo cornicula curva, nigra, splendida, bissecta, ut cancri. Prope anum duos processus, semidigitum longos, juxta se positos, fili crassioris crassitie, quibus nere solet. Totus araneus vestitur cute pilosâ, brevibus pilis nigris ad visum, ad tactum instar Holoserici. Per totam autem superficiem crurum partis posterioris, laterum &processuum, qui dentes continent, pili copiosi sunt inspersi ex albo &gryseo rubei coloris. Posterior sectio corporis in adultioribus plerumque nuda est pilis, &cutis ex albo incarnata. Vescuntur Muscis &aliis insectis. Margravius idem refert se unum in scatulâ per biennium aluisse, qui certo tempore cutem exsuit, dentibus etiam adhaerentibus, novâ subtus generatâ. Frequentissimum est insectum in Insulâ S. Alexii. Ad insecta aquatica apoda refertur Hippocampus, quae vox variè ab auctoribus sumitur, pro scuticâ à quibusdam usurpatur, ab aliis pro Hippopotamo, ab aliis denique pro hoc insecti genere, de quo nobis hic sermo. Dicitur vero ab iππος quod equum notat &κάμπη flexura, quod hoc insectum ex Equo &Erucâ compositum videatur. Magnitudine est dodrantali, quandoque minor, pollicis crassitie, rostro oblongo, tubuli modo cavo sine scissurâ. Ab inferiore ejus parte operculum foramini opponitur. Oculos rotundos habet prominentes, in recentibus in vertice pili conspiciuntur, qui in exsiccatis &demortuis decidunt, collo &ventre Equi collum refert. Post oculos pinnulae duae auricularum instar. Sub ventre duas habet rimulas, ex quarum unâ excrementa dejicit, ex alterâ ova. Cauda reliquo corpore tenuior est, quadrata, aculeata, veluti ex cartilagineis circulis compacta, ex quibus extant aculei intermediis membranis, colore fusco, punctis albis notato, aspectu pulcherrimum &jucundissimum animal. Aelianus lib. 14. de Hist. Animal. cap. 20. ventrem Hippocampi venenum esse, varia que quae ibidem enumerat symptomata producere asserit. Contra morsum Canis rabidi, foris ulceri applicatum, valere vult idem: etiam tostus ad comedendum exhibetur. Alligatum Venerem provocare dicit Plinius. Ad Lepram, Alopecias, Ischiadicos dolores hitpesidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsworm 1 65510250 res sunt qui commendent cum aquâ Absinthii tostum. Contra Lumbricos &vermes exhibent quidam. STELLA MARINA à quibusdam ad Zoophyta refertur, sed arborescenti stellae, de quâ postea, potissimum id competere videtur, quae ex Pisce &Plantâ constat. Quidam Ostrocodermis annumerant, quia radii tam duro constant cortice &callo, ut gladii mucrone vix possit penetrari. Aldrovandus &alii ad insecta referunt aquatica apoda, quod incisuras multas in radiis habeat. Graecis ἀστὴρ, à Sylvatico Sydus marinum vocatur.