Latin
245.1 to 245.4
Ole Worm, Museum Wormianum 245.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insectum est marinum, in radios quinque, octo, &duodecim quandoque divisum, magnitudinis diversae, sunt enim majores &minores, parte supinâ radiorum spiculis crebris dotatum, septem eorum ordines esse in latitudine vult Cardanus, in longitudine viginti duos, cumque animal sit non usque adeo magnum, supra tamen quinque millia promuscidum cum suis acetabulis exserere. Radii ipsi, in multis particulis, tanquam ex vertebris componuntur, ut in aquâ sint mobiles. In medio oris situs est, quinque dentibus dotati, ut in Echino, excrementorum nullus apparet exitus, ut ore quae supervacua sunt excernere videatur. Differunt primò ratione magnitudinis, quod quaedam magnae sint, quaedam parvae: secundò colore, quod aliae flavescant, aliae cinereae sint, aliae nigricent. Denique aliae aculeatae, aliae minus, &aliae plures habeant radios, aliae pauciores. Ad duodecimum usque numerum accrevisse radios animadversum est. Ejusque mihi sunt exempla. Illae, quas ego possideo, quinque radiorum, majores &minores, duro &spinoso vestitae corio, quod in humido facile mollescit &dissolvitur. Radii ipsi excavati sunt, ac in meditullio os constituunt, quo alimentum attractum conficitur &per omnes dispergitur partes. Colore ad cinereum vergunt. Majorem duodecim radiorum ex Islandiâ accepi, quae, cum nihil habeat peculiare à reliquis, descriptione non indiget, sed Anno MDCL. elegantissimam nactus sum Stellulam duodecim radiorum, in dorso coloris purpurei, cui cinerei quidpiam permistum, alterâ parte plane cinerei, ambitus ejus vix superat Dalerum imperialem, Diameter uncias tres. STELLAE ARBORESCENTES mihi duae sunt, major altera, altera minor. Radices habent quinque minores, in quarum medio os cum quinque appendicibus, quae parvis dentibus seu spinis horrent: pars ea depressa est, ambitus vero tumet, &in quolibet radio rima. Dispescitur verò primo quivis radius in binos, horum quilibet rursus in alios binos, atque ita consequenter, totum corpus per Dichotomias ordinatur, quousque ad tenuissimum ramum deventum fuerit. Hi verò rami simillimi substantiâ sunt Astacorum antennis, &ejusdem fermè texturae, nisi quod molliores sint, incisuris infinitis praediti, ac crispati, colore cinereo ad rubicundum inclinante.