Latin
245.5 to 245.7
Ole Worm, Museum Wormianum 245.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui quasdam ex stellis edules esse arbitrentur, sed cibum minus gratum esse oportet. Ad uteri strangulatum alii commendant. Kiranides suffitum ex stellâ marinâ excitatum omne malum avertere ait, artesque magicas impedire. Contra omnia venena, vel potu, vel Ictu, vel morsu illata, succus earum ex jure decoctarum efficacissimus habetur Plinio. Ad Epilepticos suffimentum ex iis praeparari docet Myrepsius. Ad Pilos evellendos alii commendant. Qui superstitiosa cupit, legat Kiranidem. Ex Norvegiâ VERMIUM MARINORUM nomine ad me delata sunt insecta quaedam, quae ferme radios stellarum figurâ &substantiâ referunt, aculeati sunt, hirsuti, carinati, longitudine pedali ferme. Dorsum tribus constat aculeatis prominentiis per longitudinem excurrentibus. Venter profundâ &latâ incisurâ, undique aculeis hispidâ, usque ad caudam hiat, crassitie pollicis: corpus frequentibus cartilagineis constat incisuris, sed pelle tegitur crassâ, hispidâ. Intestinorum, aliorumque viscerum vestigia nulla, plane ut in radiis stellae marinae. Capitis obscura valde sunt lineamenta; in foramen tamen desinit parvum, quod oris vices procul dubio supplet. A nemine, quod sciam, descriptos hos vidi vermes. Ego quidem, antequam diligentius lustrassem, binos illos quos teneo vermes hujus generis radios majoris cujusdam stellae marinae esse putabam. CAP. III. Hh 3 hitp:sidigi. ub. uni-heidelbere UMIVERSNTAIS.