Latin
246.5 to 246.7
Ole Worm, Museum Wormianum 246.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cibi si arctetur penuriâ, propria devorare brachia volunt, quae deinde renascantur. Quidam ex Polypis edules sunt, sed caro prius bene contundi debet &elixari. Apud Medicos etiam suum obtinuit usum; tusus &illitus sanguinem sistit, in cibo torminibus medetur Nephriticis, è vino veteri succum ejus exhibent. Ad narium Polypos etiam conferre volunt. Ad Hydropes &affectus muliebres, sunt qui commendant. Ejus usum Venerem promovere &libidinem excitate ratio &experientia docent. Meus Polypus longitudine pedem unum cum unâ quartâ obtinet, coerulei, purpurei &cinerei coloris confuse misti. In summitate ejus alveus est seu vesica quaedam Coriacea vacua, quae in vivo inflatur aut aquâ marinâ vel atramento repletur, sub hac caput &oculi, quorum tamen non extant in meo vestigia. Hinc sequitur fistula, per quam exonerat haustam aquam &atramentum suum effundit. Mox corpus in brachia seu cirrhos dispescitur octo, qui paulatim attenuantur in apicem, &ab alterâ parte unicâ acetabulorum serie dotatur, quâ obvia apprehendit &retinet. Viscerum interiorum nulla vestigia. Totum corpus Coriaceâ constat substantiâ &molli pulpâ carneâ. Ad classem Elidonum, ut supra monui, referendus videtur. LOLICO ab Italis &maris Adriatici accolis Calamarium vocatur, Ligures Totanum, Oceani accolae Casserum, Graeci τεύθον nominant. Latini verò Loliginem, quasi Voliginem à Volatu, ut Varro putat, teste Scaligero in Histor. Animal. Arist. lib. 1. cap. 44. Motum ei tribuit peculiarem. Efferre sese ab aquis intervallaque haud parva transmittere volatu. Meus piscis in Illandiâ captus est Anno MDCXLVII. ab extremitate alterâ hitp: sidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglits vorm 16881OZ6! ad ultimum Cyrrhi majoris duos pedes longus.