Latin
247.1 to 247.4
Ole Worm, Museum Wormianum 247.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
E mollium genere, ad pisces gregales à quibusdam relatus, colore purpurascente cinereo &vario. Duabus quasi partibus constat, una instar thecae est in quam se recipit, in extremitate plana triquetra, duabus quasi alis praedita, reliquâ parte concavâ, in quam reliquum corporis recondit, quod nervis quasi duobus &corpore angusto propendet, mox ab egressu tubam ostendit amplam, cui digitus inseri potest. Hanc tubam, intervallo unius pollicis, mox excipit caput oblongum, cui utrinque oculi clari &Crystallini insident; rostrum vero durum &nigrum habet, simile Psittaci, quod Cirrhi seu flagella ambiunt octo, urrinque quatuor; quorum tria minora, octo uncias longa, in acutum desinentia, longitudine sensim aucta, ita ut superiora duo minima, reliqua longiora, duobus ordinibus acetabulorum, alternatim dispositorum, praedita. Haec autem acetabula rotunda sunt, ossea &dentata: Inferiora verò duo flagella longissima sunt, pedali longitudine, etiam in acutum desinentia, majoribus etiam acetabulis praedita, praecipuè circa extremitatem, sed rostrum versùs paulatim diminuuntur. Hisce Cancros, Ursos, Paguros venari &apprehendere volunt. Praeter atramentum &alium quendam succum purpureum habet. In cibis in Italiâ locum habent, &variis modis praeparantur. Stomacho conferre auctor est Archigenes apud Galenum. Assatas torminosis prodesse vult Marcellus. CAP. IV. De Crustatis longis. CUCCEDUNT in ordine exsanguium Crustata, seu crustacea, Aristoteli μαλακόστοατα, O crustis tenuibus contecta, quae ossibus carent, &communes habent cum reliquis exsanguibus partes, ut caput, alveum, gulam, ventrem &intestinum. Os in capite est, quod protinus venter excipit, dentes quoque habent &oculos duros sine palpebris, diversimode locatos, cornua quoque &Chelas. Scaliger Crustata dividit in rotunda &caudata. Illorum cauda quasi operculum alvi exitum obtegit, &ventris insimae parti ita applicatur, ut caudae speciem prae se ferat: illorum verò cauda expressa &extenta est. Rotunda Graeci καρκίνα, Latini Cancros vocant, caudata Gammaros. Aristoteles eorum quatuor enumerat genera, Locustas nempe, Gammaros, Squillas &Cancros, quae rursum in varias species dividuntur. Nos quae tenemus hujus generis, breviter, more nostro, delineabimus. ASTACUS à quibusdam Gammarus marinus, in nostro mari frequens, Hummer Vernaculè dicitur, magnamque habet ratione magnitudinis differentiam. Major ulnam quandoque superat Selandicam.