Latin
SUNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
SUNIVERSITAIS. BIELIOTHEK HEIDElBERG UNIVERSITAIS. BIBLIOTHEK riheIBERG tam habet, in ambitu spinis refertam, circa medium variis &inaequalibus protuberantiis dotatam. Pedes octo longos spinosissimos, sex articulis constantes, in extremitate acutos, non verò bifurcatos, anteriores vero forcipibus dotantur, quorum dexter major sinistro. Minores sunt qui apud nos capiuntur, quia, quos teneo hic captos, digitorum quinque longitudinem saltem aequant, latitudinem quatuor; cum tamen autores inter Cancros Majas caeteros magnitudine superare dicant. Caeterum notandum, nos cum Aristotele &Aldrovando Majas vocare hispidos &aculeatos istos Cancros, quos Rondeletius Paguros indigitat. Quidam Araneas marinas esse volunt.