Latin
SUNIVERSITAIS
Ole Worm, Museum Wormianum 250
Unproofread scanNot analysed yet
Inter cibos locum habent: sed mares foeminis praeferuntur. Commendantur Autumno &hyeme, mense Aprili quoque in plenilunio. Dum coquuntur obturanda sunt foramina oris ac ventris gossypio, ne dum bulliunt aquâ impleantur, saporemque suum perdant. Caeteroquin viribus cum reliquis conveniunt Cancris. PAGURUS ad magnos etiam refertur Cancros, nostratibus Taike-krabbe! Italis quibusdam Granciporro. Crusta ejus in gyrum novem crenis, imbricis modo, incisa est, adolescit quandoque in calvae humanae magnitudinem, sed non ita orbiculatus evadit, Cancris reliquis proportione respondens. Crustâ validâ &laevi tegitur, crura utrinque quatuor habet, villis hirta, ternis articulationibus geniculata, in quibus ungues acuri &obliqui, non bifidi. Brachia bisulca, parte anteriore binis articulis intercepta, forcipibus in extremo nigris, quibus constringunt quae edunt, &dura quoque confringunt. Osseâ enim sunt duritie, caudam sub corpore reflexam habent, Branchias utrinque in lateribus dispositas ostendunt, sub tergoris crustâ senis ordinibus ad tibiarum radices insertas. In pedalem latitudinem apud nos crescit. In Angliâ visus, qui decem libras penderet. Ferunt Musicâ è cavernis evocari, eâ enim valde delectari ajunt. Inter lautissimos cibos quibusdam in locis recensentur, sed carnes eorum difficilioris sunt digestionis. Varia ex iis fercula praeparare norunt artis culinariae Professores: Ventrem sistunt, cum aquae incocti succum salsum deposuerint. CANCER LATIPES è minorum Cancrorum genere, inter Cancros equites, aut Dromones relatus, parvus est, unciarum duarum circiter longitudine &latitudine, Chelas habet denticulatas, pedes utrinque quatuor; postremus &minimus, à quo latipes vocatur, praeter aliorum Cancrorum naturam in latitudinem desinit osseam, sex articulationibus constantem. E fronte extant cornicula quatuor: Testâ est laevi, parte superiore albescente, anteriore quodammodo nigricante in vivis. Quare verò posteriores pedes latos habeat, docuisse videtur Aristoteles lib. 4. de part. Anim. cap. 8. cum inquit: Parvi Cancri, qui capiuntur inter parvos pisciculos, postremos pedes habent latos, ut ad natandum sint utiles, ut pinnarum ac palmularum vice sint illi pedes: Quemadmodum enim Ranae posterioribus pedibus, &Anates, caeteraeque aves aquis gaudentes, suis pedibus latis, celeriter impelluntur dum natant, ita &Cancri. CANCELLUS, quibusdam Bernhardus Eremita, mirabile est animal, utpote quod ambigere videtur inter Crustata &Testacea; per se namque solus inter Cancros &Crustacea locum habet; quia verò testaceam sibi deligit habitationem, in quâ moretur &vivat, ad Testacea referendus videtur. Parte superiore, quâ extra testam prominet, Astaco vel Gammaro parvo similis est. Pedibus utrinque ternis brachiatur, villosis, quorum duo anteriores seu priores forcipibus dotantur, quibus cibum ori admovet. Crustâ durâ hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm 1B8S10265 durâ pro cute vestitur, nunc Cyaneo, nunc coeruleo, nunc fulvo colore.