Latin
25.1 to 25.4
Ole Worm, Museum Wormianum 25.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Duos autem in se continer spiritus, Album &rubrum, valde corrosivos; denique in Terrâ remanet sal fixum. Veteres crudo vitriolo drachmae pondere quandoque usi sunt; sed nos tutius ejus spiritu, qui egregie penetrat &putredinem sistit; quocirca in febribus putridis &pestilentialibus locum habet. VITRIOLUM ALBUM, Graecis λευκοῖον, quia color ejus similis violae albae, Germanis Gallitzen-stein, maxime ad naturam salis vulgaris accedit, candidum est &transparens, quia de humore aqueo plus participat. Gosselariae quoddam reperitur stiriae figurâ, translucidum instar Crystalli. Hoc prae reliquis usum habet in collyriis. Praeparatur quoque ex eo in aquâ dissoluto &coagulato Vomitivum eximium, de quo vide Crollium. VIRIDE DILUTUM GOSLARIENSE est, quod maxime hic in usu fullonibus, &tinctoribus est, ex eoque vulgo spiritus &sales praeparant, magisque de naturâ ferri, quam cupri participare creditur. VITRIOLUM Cyprium, coeruleum est, plane saphirini coloris, in tesseras parvas redactum &asservatum, in superficie luteum quendam adsciscit colorem, quod Misy esse arbitror. Hoc caeteris ad medicamenta praefertur, sed pretiosius est. Commendatur valde ad scabiem &ulcera ex lue Venereâ contracta. Latentem in se habet dulcedinem, nec adeo adstringit ut reliqua. Quod si eo aliquantulum fricetur lingua, ac post per tubulum fumus Nicotianae seu Tabaci ore excipiatur, dulcedinem quandam acquiret fumus, qui aliàs acris esse solet. Ex hoc confici posse credo pulverem illum Sympathicum, quem tantopere commendat Nicolaus Papinius peculiari tractatu Parisiis edito, quamvis Romanum viride ipse praeferat. Praeparatur verò hoc pacto: Sume arbitrariam quantitatem vitrioli Romani, mense Julio vel Augusto, &postquam repetitis dissolutionibus ex aquâ limpidâ, filtrationibus per chartam emporeticam, evaporationibus ad ignem ac coagulationibus in loco idoneo, prout ars Pyrotechnica docet, à faeculento magmate liberatum fuerit, summamque viriditatem consecutum fuerit, contundetur crassiuscule, &ferventioribus Solis radiis, dum versatur in Leone, per horas 360. exponitur, hoc est, diebus 16. vel, ut alii malunt, per 15. vel 18. dies plus minus, prout ad perfectionem, vel minus perfectam calcinationem devenerit, seu summam albedinem.