Latin
25.5 to 25.8
Ole Worm, Museum Wormianum 25.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hic observandum, quod a pluviâ &aëre humido defendendus, nec ferro versandus pulvis, Sole Leonem ingrediente exponendus. Praeparatus pulvis loco sicciore asservandus. Per plures annos potest asservari. Pulverem hunc compositum reddes in vulneribus cum fracturâ aut fissurâ utilem, si tantundem ei addideris gummi Tragacanthi pulverisati. Pulvis hic linteo, cruore aut pure laesi tincto, inspersus &alio involutus curat vulnera &ulcera incurabilia; de quibus consule authorem. COERULEI coloris est etiam VITRIOLUM NATIVUM Sueticum, in fodinis Cupreis sponte natum &nullâ arte elaboratum, colore coeruleo. Cyprio non cedit, nisi quod Cyprium Crystallinum sit, hoc verò dilutius aliquanto, asperum &inaequale. Massa ipsa exterius flavescit à calore Solis, ut puto, aliquantulum alterata, fungosa, nec admodum ponderosa. Frustum, quod teneo, uncias quatuor cum semisse pendet, &ex fodinis Sueticis eruit ac secum detulit, mihique dono dedit Nobiliss. Vir Dominus Johan. de Marigny Gallus, dum hic in comitatu esset Illustriss. Domini Thuillerii, Christianissimi Regis Galliarum ad Reges Septentrionis Legati extraordinarii. VITRIOLUM NORVAGICUM. In Norvegiâ simile Vitriolum elaboratur arte, magis ad coeruleum quam viridem tendens colorem; verum non in Massis, sed granulis asperis &inaequalibus prostat: viribus &facultatibus nulli cedit. VITRIOLUM SCANICUM, à Nobiliss. Viro Domino Joachimo Beck elaboratur ex Pyrite nigro argenteo, unà cum alumine, de quo supra diximus, elegans certè, viride, transparens &Crystallinum. Mihi ex eo columna est, quae circa baculum ligneum concrevit, pondere sedecim librarum, longitudine pedum duorum minus unciis duabus, in circumferentiâ crassitie pedem unum cum semisse habet, ex variis crystallis viridibus angulosis concreta, eleganti figurâ &habitu, sed ab aëre humido aliquid ejus in liquorem resolvitur viridem, qui deinde facile rursum coagulatur. Ad hoc ATRAMENTI genus, quod sutorium vulgo dicunt, &reliqua referuntur, Chalcitis nempe, Misy, Melantheria, Sory; nigro enim omnes inficiunt colore, &à Pyrite aeroso hitp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/ worm (β.