Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 253
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. DIBUlOThEN HEIDELBERG UMIVERSITAVS. BIBLIOTHEK EIDELBERG rum longitudine, latitudine unius, figurâ ferme ovali compressâ, interius laevis ex purpureo albicans, exterius lineis subtilibus in orbem ductis, adduntur transversae rubicundae; ab alterâ parte, à juncturâ in apicem prominentia quaedam extat, eminentioribus striis obliquis praedita. CONCHA RUGATA, non ab imo ad summum, sed transversim multas rugas ductas habens, mihi unica est, cineritia, non adeo tumida, atque striata, ac illa quae rugas à summo ad imum habet. Hujus Conchae striae minores sunt in summo, majores &magis extuberantes circa ambitum. Intus laevis, maculis &lineis inordinatis candidis per superficiem discurrentibus per Ginglimum articulatur simplicem.