Latin
253.5 to 253.7
Ole Worm, Museum Wormianum 253.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
CONCHA ECHINATA vel aculeata, ab aculeis quibus horret ita dicta, colore est albo, quandoque subluteo, testis cavis striatis in ambitu incisis. In striis eminentibus seu exochis eminent aculei frequentes, incurvi, certis intervallis à se dissiti, qui, si violentiâ quadam abrupti fuerint, vestigia quaedam post se relinquunt. Interna substantia priori plane est similis, Cretacea nempe. Observandum in his venit, quod aculei sint in exochis &striis tantum, non verò in canaliculis (quas striges quoque &strigiles quidam vocant) siti praeterea sunt in ambitu, non verò superiore parte testarum, quâ invicem connectuntur, ne apertioni forent impedimento. Tribus in summitate nectuntur articulis per Ginglimum; infimâ parte strigilis, oppositis nectuntur striis, his prominentibus, illis subeuntibus. Elegans est &altera hujus generis, superficie convexâ striatâ, echinatâ &plane CoRALLINA, ejusdem ferme magnitudinis. Concavitas verò tota candida, laevis, marmorea, nisi quod zonâ quasi cingatur Corallinâ per ambitum, eâ parte exceptâ ubi juncturarum conspiciuntur acetabula. Ambitu suo pedem ferme attingit; ex Hispaniâ mihi attulit Nobiliss. Hilarius Ulfeldt. CONCHAE LONGAE species ex Feroensibus Insulis ad me delata, unciarum duarum Ii 3 hiitpissdigi. ub. uni-heidelberqu. de