Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
vulgo statuunt. Verùm ut non negandum ex elementis constare, ita simul affirmandum, haec non minus ac reliqua corpora in primâ creatione formas accepisse à Deo Opt. Max. à quibus virtus etiam dependet seminalis, quâ sese propagare &speciem suam conservare valent. Hinc etsi ubique sint elementa &exhalationes, nullibi tamen haec generantur, nisi ubi haec adest forma &virtus, quae mistionem dirigat, &ad hoc opus, non vero aliud formandum disponat. Omnia haec dividimus in Sulphur &ei cognata, ac Bitumen. Quae etiam vel liquida sunt, ut bituminis quaedam species, vel sicca, ut sulphur. Analogiam vero quandam habent cum pinguedinibus in corporibus animalium; ut enim inter solidas partes hae concrescunt, ita illa inter dura terrae viscera. SULPHUR, Graecis θεῖον, forsan quod in expiationibus sacrisque vetustatis olim ejus usus extiterit, succus est mineralis constans parte inflammabili, gravem odorem de se praebente, &terrâ crassâ, fixâ, succum chalcantosum admistum habente. In Metallorum generatione Chymici partes agentis ei tribuunt, dum Mercurium coagulat spiritu Metallico &seminali accedente principio; eo verò si destituantur, Metalla destruit &consumit. Estque duplex, FOSSILE seu Vivum &Nativum, quod Graeci ὥπυρον vocant, seu ignem non expertum, &FACTITIUM, πεπυρωμένον dictum, igne depuratum. Nativum illud triplex est: Impurum, quod ex Islandiâ adfertur &demum depuratur; Purum, ex Gossariae fodinis; &Fixum, ex monte Vesuvio. Factitium, variis modis fieri solet: Quibusdam in locis ex aquis decoquitur; ut ad Budam Pannoniae: Alibi ex effossâ gleba &in vasis coctâ perficitur igni; ut in multis Italiae locis, Senensi, Puteolano &Volaterrano tractu. Fit autem hoc pacto. Effoditur impurum Terrae &lapidi commistum quodhitp:iidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/ worm 16n quoddam, pumicosum, tenuibus scintillis micans ad Solem, aliud densius, aliud translucidum, aliud cinerei coloris, in urnis fictilibus coquitur, ignem in fundo tantum sentientibus. Sic sublimatur purior substantia, quae cum ascenderit ad superiorem vasis regionem, per rostrum descendit in aliud vas liquatum olei modo inde egressum, in loco frigido coit variâ figurâ. Aut Pyrites eo stillat, &in ollis coquitur, ut cernere licet in Saxoniae Brambecco &Hadzkeredo, ditione Principum Anhaltinorum.