Latin
27.1 to 27.3
Ole Worm, Museum Wormianum 27.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam Virgineum &Caballinum dictum. Varia SULPHURUM cum nobis sint genera, primum locum tribuimus ei, quod, cum purissimum sit, etiam Crystallinum conspicitur. Elegantius certè non vidi: Nam aureum plane est, &instar Crystalli pellucidum. Exigua ejus massula mihi est, vix drachmam unam pendens, simile plane ei, quod Musei Calceolarii autor vocat sulphur vivum ex Peruanae Provinciae fodinis aureis erutum, quod colore fulvo aurum purissimum aemulari videtur, ac ita pellucidum ut vitro assimiletur. Sed eo discrepat, quod, vermiculis in unum conglobatis, instar Alcionii tertii Dioscoridis non sit. Meum enim massam solidam Crystalli refert. Sed magis ei competit descriptio à Monarde cap. 56. apud Clusium producta. Ex Quito regione Peruanâ provenire ait, ubi eruitur ex venis proximis aurifodinis. Hujus pulvis vino dissolutus, &per aliquot dies faciei vespere illitus (purgato prius corpore) inflammationes curat. Scabiem tollit oleo Rosaceo mixtum. Vide reliqua. Ejus ex Norvegiâ copiam insignem mihi attulit D. D. Jacobus Janus, Medicus Regius. Huic succedit aliud etiam AUREI coloris, purum, in stirias concretum, &in glebae Cylindricae modum convolutum, sapore &odore planè sulphureo, simile ei quod e locis fulmine tactis exhalat. Rarum est &leve, ob aëream humiditatem &pinguedinem naturalem. Hoc verè ἅπυρον &vivum, quod locum in Medicamentis prae reliquis habet. Per se enim à Naturâ ita depuratum, ut artis adminiculo non egeat; sed, loco florum sulphuris, usurpari potest. SULPHUR FIXUM ἀπυρον Puteolanum, subviride, subtilissimum, colligitur in monte Vesuvio Regni Neapolitani, qui perpetuò sulphureâ flammâ flagrat. Hoc instar Roris exsudantis &formâ pulveris subtilissimi sublimatur, adeo fixum ut in ignem conjectum non flagret aut flammam concipiat. Loco florum Sulphuris in Medicinâ usurpari potest. Quod si in copiâ haberi posset, inquit Crollius, posset verus Spagirus singulare sibi ex illo Medicamentum Chymistico Magisterio elicere.