Latin
269.1 to 269.4
Ole Worm, Museum Wormianum 269.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Wilhelmo Wormio, tunc temporis Regio ibidem Telonii praefecto, transmissus cum aliis rarioribus piscibus, qui ibidem capiuntur; sed temporis injuriâ à colorum varietate multum remisit. MINUTUM quendam PISCICULUM, vix unciae longitudine, ex Indiâ Orientali allatum, cum aliis quibusdam mihi obtulit Vir Clariss. D. M. Laurentius Bordingius, quem titulo Indiansche-sohane se accepisse refert, eo quod vivus sonum Galli imitetur. Ore &rostro est acuto, corpore toto muricato, colore cinereo, pinnas duas alarum instar ad pectus extensas &capillaceas habens, capite triangulari, quinque spinis horrido. Dorsum quatuor ordinibus tuberosis praeditum, radios de se stellares ejaculantibus, ratione reliqui corporis amplum; quod mox cauda excipit sexangularis, spinosa quoque; sed ex eâ aliquid est amputatum. Sonum si quem edit, pinnis, ut cuculus, excitat, cum nullus piscis detur verè vocalis, ut supra dictum. Hunc Piscem demum ex effectis comperi esse Physam seu ORBEM AEGYPTIACUM quamvis minimum, de quo Rondeletius lib. 10. Hist. Pisc. cap. 11. Hic orbis Piscis, Nili &maris rubri accola, exsiccatus &tomento vel algâ oppletus, inter templorum anathemata, vel cubiculorum ornamenta suspenditur, eam coeli partem, à quâ ventus flat, rostro ad eam converso, indicare solet. Sic Aldrovandus. Est Orbis hic non nostri maris, sed Aegyptii accola, ex quo Nilum quoque subit, &ad illud ostium maximè adnatat, quod Salticum appellatur, in eoque potissimum capi solet. Accepimus praeterea in cibos non admitti; sed non aliam ob causam ab Aegyptiis capi, quam ob insolentem corporis figuram, detractum corium tomento implentes externis vendunt. Habet tamen ita suspensus hunc usum, ut coeli partem, à qua flat ventus, rostro ad eam converso, indicet. Unde à quibusdam Germanis non sine causâ Sehe-hane/ hoc est, Gallus marinus vocatur, ideo forsan, quod, sicuti Gallus templorum turriumque fastigiis impositus ventos demonstrat, ita &hic piscis. Quod verum esse experimento comperi in parvulo meoORBIS OCEANI, ob corporis formam contractam sic dictus, aliquibus Lepus marinus, in nostro mari frequens, ut &in foro piscatorio vernali tempore, Ete haes Hollandis, Snottolck/ Gaf-podde aliis, nobis Steenbid/ à Stephano Schonvelde ita delineatur.