Latin
269.5 to 269.8
Ole Worm, Museum Wormianum 269.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Rostrum habet obtusum, os non amplum, inter hoc &oculos foraminula duo, fistulis exiguis conspicua. Branchias parum incisas. Dorsum à capite in gibbum semicircularem fastigiatur. Latera binis veluti carinis, quae multis obtusis clavis horrent, protuberant, venter planus, in ambitu decem clavis exasperatur. In cujus medio podex est rarae magnitudinis, ita ut totius corporis figura fere heptagona sit. Corio tegitur denso, ad tactum aspero, quod nullo detrahitur negotio, cuique dorsi gibbus &clavi facile adhaerent, relicto pauxillo carnis mollis &excrementitiae circa spinas, ingrati &ferini saporis in iis quibus pallidae pinnae sunt, paulo gratioris quibus rubentes. Pinnae ad branchias duae sunt, tertia pronâ parte, supinâ quarta, quarum altera superior inferiori ex adverso respondet fere, &striatae fermè omnes, prope caudam gracilescentes, quae in pinnam continuam rotundam exit. Sub sterno quiddam circulare habet, instar scuti carinatum, quo lapidibus, ligno, solo arctissime haerere potest, adeò ut aegrè inde avellatur. Dentibus caret, quorum loco in anteriore oris parte gingivas habet asperas, in faucibus superioribus duo ossa, in inferioribus unicum, omnia aspera. Venter prominet, ovis praesertim gravidus. Oesophagus laxus est, ventriculus amplus, oblongus, multis appendicibus vallatus, cui Epar incumbit, pallidum ex rubro. Intestina porci instar varia, multis ryris huc illuc recurrentia. Cor inter branchias triangulare, rubellum. Squillis &pisciculis minutis vescitur. Duûm generum est, unum minus, purpurascentis in dorso coloris, saporis gratioris, hoc nostri Steen-bid vocant. Alterum majus, crassius, nigri &luridi coloris, carnis insuavis, nostris Quapsow. Parum externâ differunt figurâ: adeo ut existimem alterum marem, alterum foeminam esse. ORBIS ACULEATUS, Aeliani τοξότης lib. 12. de Hist. Animal. cap. 25. quem redemi à milite quodam Gallo, qui cum navibus Belgarum Indicis huc appulit Anno MDCLIII. mense Augusto, ab eo quem describit Clusius lib. 6. exot. cap. 21. non nisi magnitudine &paucis aliis differt. Meus enim ab extremo oris ad caudae initium decem saltem continet uncias, adeò ut duplo minor sit eo, quem Clusius delineat. Medio corporis ambitu pedem unum cum LI 3 http:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de