Latin
276.1 to 276.4
Ole Worm, Museum Wormianum 276.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De eâ ita disserit Athanasius Kircherus de Magnete lib. 3. part. 6. pag. 672. Mirum &fortasse huc usque, inquit, ignotum in hujusmodi pisce, me observasse memini. Est enim caro ejus ad lucem quasi pellucida &instar carbunculi fulgens. Unde, si, extractis per os intestinis partibus, piscis quantum fieri potest extendatur, mirum dictu, extensus ita ad lucem totus pellucidus &translustris apparebit, si verò in tenebris ventri candelam aut lampadem imposueris, totus piscis speciem carbunculi, aut carbonis accensi, non sine intuentium horrore praebebit, ut proinde non immerito ab Italis Diabolo marino, ab horrifico forsan &flammigero aspectu, dicatur. Sceleton MANUS &COSTAM SYRENES transmisit Clariss. Vir D. Johan. de Laet, quae occasionem de iis inter Pelagios pisces agendi nobis suppeditavit. Manus quatuor constat partibus, cubito, carpo, metacarpo, digitis. Cubitus parvus admodum est, trium saltem unciarum longitudine, constans ulnâ &radio, utrumque os crassis satis fibris cutis &ligamentis firmatum, carpi ossa adjuncta tenet. Quae numerari exacte nequeunt, siquidem ligamentis &tendinibus adhuc obducta sunt. Metacarpi quinque discreta, sed vicinis ligamentis juncta, quoad figuram simillima ossibus humani Metacarpi, nectuntur verò reliquis per ligamenta. Quatuor ex iis longitudinem obtinent unciae unius cum dimidiâ; sed illud, quod in pollice est, minus. Digitorum sequuntur, inter quae unum pollici tributum, Indici duo, medio &annulari tria, auriculari duo, quae minora, compressiora ac planiora sunt quam in homine, &figuram tenent longe aliam, ovalem tendentem. Sesamoideorum ad primum articulum in quatuor digitis adsunt quoque corpora satis magna. Atque hisce manus haec constat, suis ligamentis &tendinibus obducta, quae in universum cum suâ ulnâ longitudinem obtinet unciarum fermè decem. Costa multo spissior &latior est humanâ, ad arcus similitudinem incurvata, longitudine pedis unius cum unciis tribus, in medio latitudinem habens unciarum duarum. Hanc Syrenen ante aliquot annos in Theatro Anatomico Leidensi dissectam fuisse à Clariss. D. D. Petro Pavio intellexi &ex Brasiliâ advectam. Procul dubio ex illarum fuit classe, quas in Brasiliano mari inveniri refert Barlaeus, de rebus gestis Mauritii in Brasiliâ pag. 134. his verbis. Maximè admirationi sunt Tritones, UPUPIAPRAE indigenis dictae, cum humanos vultus aliquà referant, &foemellae caesariem ostentent fluidam &faciem elegantiorem. Septem octove à sinu Omnium Sanctorum leucis visuntur, &juxta portus Securi provinciam.