Latin
276.5 to 276.7
Ole Worm, Museum Wormianum 276.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Homines amplexu compressos necare opinio est. Non consilio, sed proniore affectu. Cadavera in littus ejecta, cum oculis, naribus, digitorum extremis, mutilata sint, vero persimile est, ab istiusmodi monstrorum suctuvel morsibus ista esse. Haec ille. Sed quia de ejusmodi Syrenibus dubitari solet, an dentur in rerum Naturâ, referam quae fide digna de iis accepi. Athanasius Kircherus lib. 3. de Magnete part. 6. cap. 1. §. 6. pag. mihi 675. de Syrenibus haec habet. Capitur certis temporibus anni in mari Orientali Indiae, ad Insulas Vissayas, quas Insulas Pictorum vocant, sub Hispanorum Dominio, Piscis quidam ἀνθρωπώμόρφφος, id est, humanâ prorsus figurâ, quem ideo Pesce Muger vocant, ab Indigenis Duyon: caput habet rotundum, nullâ colli intercapedine trunco compactum, extremae aurium fibrae, quae &auriculae nominantur, ex Cartilagineâ carne eleganter vestitae, quarum interior pars, amplissimis formata anfractibus, veram hominis refert aurem, oculos suis ornatos palpebris, situque &colore non piscis, sed hominis judicares. Naso nonnihil aberrat, malam inter utramque non usquequaque eminet, sed levi tramite bipartitur, sub eo verò labra magnitudine specieque nostris simillima; dentium, non quales insunt piscium generi serratilium, sed planorum &candidissimorum, continua series. Pectus albâ cute contectum, hinc atque hinc paulo latius quam pro corpore, in mammas extuberans, neque eas, ut foeminis, pendulas, sed quales virginibus hitp:ssidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglits worm 16551029) nibus globosas, plenas lactis candidissimi. Brachia non longa, sed lata, ad natandum apta, nullis tamen ipsa cubitis, ulnis, manibus, articulisve distincta.