Latin
280.5 to 280.6
Ole Worm, Museum Wormianum 280.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In capite versus dorsum erat etiam foramen, circiter tres pedes amplum, per quod aquam in altum ejaculabatur. Inferior mandibula, in quâ illi dentium bini ordines, septem pedum longitudinem non excedebat, &fragmento crassi &ingentis mali navis conferri poterat. Linguae extima pars tam magna &crassa erat, ac dolium cerevisiarium. Oculorum magnitudo pro tam vasto corpore non erat major, quam spacium quod pollex &digitus index extensi comprehendere poterant. Distabant oculi, quatuor pedibus à pinnis, pinnae verò quatuor pedes &totidem pollices erant longae, ac pedem ferè densae. Umbilicus à mandibulis, sexdecim pedum spacio distabat, ab umbilico ad penem, interstitium erat trium pedum. Penis verò jam mortuae, sex pedum longitudinem habebat, à pene autem ad podicem, trium pedum cum semisse erat distantia, &à podice ad caudam tredecim cum semisse. Ipsa verò cauda valde crassa, tredecim pedes alta hitp:ssidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglits worm 165510 alta seu lata erat.