Latin
281.1 to 281.3
Ole Worm, Museum Wormianum 281.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
In capite belluae reperisse dicebantur plus quàm quartam partem dolii in quo asservantur saliti Haleces, plenam liquoris istius, quem vulgo SPERMA CETI, Hollandi Balscut appellant. E totâ autem corporis mole in partes sectâ &deinde ustulatâ, circiter quadraginta dolia, praedicto similia, plena pinguedine excepisse, praeter magnam quantitatem sponte fluentem, ab aliis collectam, &ad eam quae in undas marinas effluxerat. Dorsi corium nigrum erat. Ex his tanquam certis, Ceti dentati constitutionem &magnitudinem metiri licet. Dentes, quos teneo, crassiores &majores aliquanto sunt iis quos Clusius describit, obtusi tamen &colore albissimi. Ex Islandiâ etiam magnam copiam minorum accepi, qui figurâ variant, ratione situs, ut credo, quem in ore obtinuerunt. ilipi Anno MDCL. ad oras Syderoë, quae una est ex Insulis Feroënsibus, appulit Balena quaedam mortua, semiputrida, in cujus cranio inventum est corpus quoddam osseum, corollae instar, interiorem ejus substantiam cingens, cavum, circulis parvis per ambitum dotatum, album, pollicis crassitie, lineis etiam quibusdam per longitudinem excurrentibus. Hujus circuli duas particulas, unciali circiter longitudine, ad me transmisit Reverendus Vir Dominus Joh. Erasmi, istarum Insularum Praepositus honoratissimus; quas, quia res à nemine, quod sciam, antea animadversa, hic delineari curavi, ut ex iis totius structura melius assequi detur. BALENA VULGI, sic dicta quod fistulâ careat, quâ aquam projiciat, ut vera Balena μυσίκητος Aristot. Bellua haec ut plurimum triginta sex cubitos longa, octo alta, cujus oris scissura ad duo de viginti pedes porrigitur, dentes in eo nulli, sed horum loco in utrâque maxillâ corneae sunt laminae, nigrae, sensim in pilos suillis similes desinentes, quae in anteriore &posteriore, sive interiore oris parte breviores sunt, in mediâ longiores, lingua laxa &lata, quae sale condita multis est in delitiis; tanta, ut viginti tres tonnas implere possit. Oculi quatuor ulnarum spacio à se invicem distant, foris parvi apparent, intus capitis humani magnitudinem superant.