Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 285
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BIBLIOTHER ttine Benc UMIVERSITArS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG Cete, cutis plana, glabra &sine squammis, colore pallido adinstar humani cadaveris, ubi aestui Solis non fuit objecta. Crassities corporis parte anteriore cum longitudine certare visa est, cum tamen posteriore Phocarum marinarum crassitiem non excederet. In medio dorsi bina prominebant tubera eaque carnea. Sub pelle carnem habuit lardo vestitam, in occipitio respiramen, binos in fronte oculos bubulis paulo minores. Caput, si ad corpus comparetur, admodum tenue videbatur, in longitudinem paulatim extenuatum, instar bovilli ferme, nisi quod circa occipitium amplius &grandius.