Latin
285.5 to 285.8
Ole Worm, Museum Wormianum 285.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ferunt ejusmodi belluas glaciei crustis majoribus implicatas, magno impetu hoc dente se expedire, unde frangi &mutilari haud raro contingit, quod ab oculatis &fide dignis habeo. Ejus cum Cranio conjunctionem quod attinet; abunde ex praecedentibus patet, non cornuum instar externè adnasci, sed in cavitatem sibi destinatam, seu alveum, per Gomphosin inseri, non secus ac dentes aliorum animalium suis Phatniis inseruntur. Situm verò talem occupat, ut, si animal hoc naribus praeditum esset, ex sinistrâ nare prodire jurares, quod etiam putarunt quidam qui ossa haec apud me viderunt. Verum, cum bellua sit marina Cetacei generis, naribus &respiratione per nares non eget. Mandibulae igitur superioris pars sinistra, alveo hoc grandi dotatur, &vastum hunc dentem (in quo elaborando materia aliorum, quos habere debebat, penitus exhausta videtur) capit. Oppositum huic latus, nullam plane habet cavitatem, aut cavitatis vestigium, quae similem capere posset, ne quis existimet animal hoc pluribus uno dotatum esse. Nullum namque habet, sive majorem, sive minorem, praeter hunc in mandibulâ superiore. Inferior an quibusdam minoribus praedita sit, me latet, siquidem eam nunquam vidi. Nam Iconem, quam supra exhibui, mihi ex Islandiâ transmisit Vir Reverendus &Clarissimus D. Thorlacus Sculonius, Epilcopus Holensis meritissimus, qui belluam integram vidit, quae cum glacie Gronlandicâ in Islandiam appulit, dum ipse domi apud parentes degeret. Quin imo hoc Anno MDCXLVIII. aliam hujus generis belluam cum glacie Gronlandicâ ad Insulae oram Borealem appulisse, ipse idem mihi scripsit. Cujus molis 12. aequabat ulnas Islandicas; dens vero ad Sereniss. Regem nostrum Fridericum III. transmissus ulnas tres excedebat. Descriptio, quia aliquantum distat à praecedenti, hic annectenda. Bellua erat duodecim ulnas longa, pinnas caudamque habens, quales habere solent Cete, Nn 3 hitpiidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit/