Latin
285.1 to 285.4
Ole Worm, Museum Wormianum 285.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de /diglitsworm iβ Dens ipse integer non erat, sed tertiâ fermè sui parte mutilus, quinque interim pedes longus, duos pollices si exceperis, crassitie inaequalis Basis, quae fundum cavitatis seu alvei occupabat: Diameter duorum erat pollicum, circumferentia sex cum dimidio, hinc paulatim in ampliorem molem surgebat, usque dum Cancellis alvei liberatus, liberè vagari coepit. Egressus alveum in Diametro continebat tres fermè pollices (tertiâ enim parte minor) in circumferentiâ octo. Diameter summitatis, cujus periit portio, pollicis est unius cum dimidio, circumferentia quinque: ex quo, quanta ejus desideretur pars, colligere licet, cum alii ejus generis, quotquot viderim, in acutum valde terminentur apicem. Figuram quod attinet, oblongus est, teres, versuris &striis multis, nunc majoribus, nunc minoribus, ab imo ad summum excurrentibus, quarum extuberantiae seu exochae laeviores; strigiles seu canaliculae &sulci intermedii asperiores &porosiores. Totum illud, quod alveo ambitur, scabrum valde est, ligamentorum, membranarum, &concreti sanguinis portione foedatum, sed maximè ubi cute capitis ambitur, ut strictius firmetur &retineatur. In extremitate, cerebrum spectante, sinum habet, in cujus meditullio foramen, nervis, venis, &nutrimento suscipiendo deputatum. Quod extra gingivas prominet, buxei fermè est coloris, sed, cultro tenuiter si raseris, candicat. Aetate &aëris ambientis injuriis flavedinem aequirere, non secus ac alios dentes Elephantis, Rosmari Apri, &c. verisimile est. Magnâ ex parte cavus est, quid verò in eâ cavitate contineatur me latet, quia obstructum erat foramen, quod eo tendebat. Narravit mihi Esaias Fleischerus, Pharmacopoeus industrius, sibi à Regiâ Majestate talem traditum fuisse dentem ut calcinatione Philosophicâ ejus partem in teneriorem redigeret substantiam. Cui cum serrâ partem juxta Basin abstulisset, ac fortius aliquanto reliquum concuteret, erupit tenellus ac novus dens, majori huic inclusus qui fuit, figurâ &substantiâ plane similis magno isti. Quamvis varios &in exteris &domi viderim integros hujus generis, in nullo tamen hoc observare licuit. Ad nostrum ut revertamur, quod ei deest, nec serrâ, nec alio instrumento ablatum esse ocularis docet inspectio, siquidem inaequaliter se habet, scissuris crebris &densis de violentiâ attestantibus.