Latin
29.5 to 29.6
Ole Worm, Museum Wormianum 29.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Facile omnia bitumina inflammantur, &,cum semel flammam conceperint, rapidè ardent, &affusâ aquâ non extinguuntur, sed magis ardent. Causam hujus rei esse putant, quod cum talia inflammantur, non in superficie solum, ut ligna &alia, sed penitus tota conflagrent &ignea evadant. Hinc cum superficiei aquae affunduntur, concentratur per antiperistasin ignis internus, vehementiusque agit, affusamque aquam dissipat, fulgentiusque emicat. Haec etiam ratio est, cur sub aquis multa bituminosa ardeant. Mirum &hoc est, quod aquâ gaudeat hic ignis, eaque, quae reliquos ignes nutriant, hunc exstinguant: ut oleum, sulphur, paleae, fimus. Quod eâ de causâ fieri videtur, quia siccitate cum igni conveniunt, &suâ frigiditate exstinguunt, dum facile amica uniuntur; vel potius quod eventilationem prohibendo suffocent, &aëris nutrimentum excludant. In genere Bitumina omnia vim habent calefaciendi &discutiendi, unde ad humores frigidos dissipandos adhibentur in Paralyticis &Epilepticis; atque eosdem effectus habent Thermae fontesque Medicati, qui Bitumine &Sulphure constant. Bitumen hittp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/ worm 16