Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 29
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG UMIVERSITATS. BIBLIOTHEK pemeietno Bitumen omne, vel liquidum, vel concretum est. Liquidum est Petroleum, Naphtha, Bitumen Judaicum, Pisasphaltum, Maltha. PETROLEUM quasi perrae Oleum, quod è petris validissimo odore extillet. Subtile est oleum, varii coloris; vel enim candidum, vel flavum, vel rubrum, vel nigrum est. Inter haec verò candidum praestantius, nigrum vilius. In Italiâ in agro Mutinensi reperitur, &è petris extillat, candidum &rufum, quod vetustate &coctione crassescit. Unà cum aquâ effluit, &,qui colligunt, aquam scopis quassant, ut oleum omne in uno angulo uniatur, quod deinde cochlearibus aufertur.