Latin
290.1 to 290.4
Ole Worm, Museum Wormianum 290.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Catulus erat, ut ferebant qui attulerant ex Novâ Zemblâ, decem hebdomadarum, dentes seu cornua exerta, ut adultiores, nondum habens, tubercula tamen in superiori labro percipiebantur, unde brevi proditura facile apparebat. Ferum &validum animal, calebat ad tactum, valideque per nares spirabat. Pulmentarium ex avenâ milioque comedebat lente, &suctu magis quam deglutiendo, herumque, gestantem cibum &offerentem, magno nisu ac grunnitu accedebat, sequebaturque nidore ejus allectus. Lardum ejus gustantibus haud insuavis. Seniorum coria cecc. aut D. pondo pependisse ferunt. Dentes habent validos, quibus rupes scandunt &se sustinent. Gregatim in terram prodire dicuntur, ut ibi somnum capiant. Pabulum illis folia oblonga &magna, herbae cujusdam è fundo maris nascentis. Nec piscibus vivere, nec Carnivorum esse volunt. Penem osseum mas habet, cujus pulvere Russi utuntur contra calculum. Hos dentes esse arbitror quos Hechsteterus Observ. Rarar. part. 2. Decad. 4. casu 2. vocat dentes Hippopotami, sic enim pag. 95. inquit. Rasura dentis Hippopotami ad Sss. in aquâ Pimpinellae Sanguisorbae saepius exhibebatur. Singularis hic pulvis in sistendo fluxu ex utero deprehensus, ita ut Monocerotis cornua, si quae sint, superet. Ex ejus dentibus varia conficiunt, annulos contra spasmum, manubria gladiorum, framearum &cultrorum, quoniam pondere suo, Ictus fortiores ut fiant, juvant. Quo nomine ad Tartaros &Turcas mittunt, à quibus expetuntur. Islandi Icunculas ex iis affabre conficiunt, quibus in ludo Scacchico utuntur. Est mihi Cingulum, cujus bracteae ex hoc dente sunt formatae, quod gestatum à Spasmo procul dubio immunes reddit. Animalis mihi est integrum caput, dentes aliquot, &particula corii, quo spissius vix credo in ullo animali inveniri. Ejus Iconem ineptam dedit Nierenbergius Histor. Nat. libr. 11. cap. 37. Sed accuratissima est quam adduximus ex D. Joh. de Laet descriptionis Indiae Occidentalis l. 2. c. 6. CAP. XVI. BUS. ISCIBUS non immerito subjunguntur Aves, cùm affinitatem inter se habeant maximam, ex aquis enim, ut Pisces, ortum traxisse volunt quidam: Fraterculant, inquit Nierenbergius, cum piscibus, communis humor vulva est, ideo &pisces per aquam volant, &aves per aëra natant, illi aves Pelagi, istae pisces sublimes. Similitudo incessus &elementi conjunxit nativitatem. Aves autem proprie vocamus animalia sanguinea, rostrata &pennata. De quarum Naturâ &partibus in genere haec tradit Aristoteles 2. de generat. Animal. cap. 12.