Latin
290.5 to 290.6
Ole Worm, Museum Wormianum 290.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Avibus omnibus inest caput, collum, dorsum, &supina pars corporis &quod pectori proportionatur. Crura bina hominis modo, sed quae in aversum flectantur, ut quadrupedes carent manibus &pedibus prioribus, alas possident &clunem foemori similem, longiorem, ventremque medio tenus porrectum cohaesione perpetuâ. Os sibi proprium possident, non enim labra, non dentes, sed rostrum habent, auriculis carent &naribus, meatusque odorandi in rostro continent, audiendi in capite. Oculi omnibus, ut caeteris animalibus, bini, sine ciliis, graviores palpebrâ inferiore connivent, nictantur omnes ab angulo obeunte membranâ. At quae noctuae speciem gerunt, superiore jam palpebrâ connivent. Omnes ova pariunt, sed coëundi &pariendi tempus non idem omnibus est: cum aliae omni ferè tempore coëant &pariant, hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm i 65510305 ut Gallinae &Columbae, aliae semel in anno &parcius generent, aliae foecundius, quod aut sit quia crebrius, ut Columbae, aut numerosius, ut Gallinae. Earum differentiae quam plurimae sunt, ratione morum, partium &constitutionis corporis. Aliae gregales, aliae solitariae, tum quae volant, tum quae natant, tum quae pedes habent. Aliae vitam ancipitem degunt, ut eaedem modò societate, modô solitudine gaudeant: Item, aliae civiles, aliae inciviles, tum ex gregalibus, tum ex solitariis. Aristot. 1.