Latin
30.1 to 30.4
Ole Worm, Museum Wormianum 30.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Siciliâ fontibus innatat, &oleum Siculum vocatur. Ad lucernarum lumina, instar olei utuntur, &ad scabiem jumentorum. Sed calefacit, siccat, penetrat, ob essentiae tenuitatem, humores excrementitios discutit; in Paralysi &nervosarum partium doloribus frigidis utile. NAPHTHA bitumen subtilissimum est, vel potius bituminis liquidi spiritus, ex Babylonico bitumine potissimum extractus, cui tanta cum igne cognatio, ut ex intervallo distanti ignem ad se rapiat, ac Solis calore accendatur. Unde Plinius procul abesse ab omni usu dicit. Plutarchus in Alexandro scribit, Naphtham à quibusdam Pharmacum Medeae appellari, quâ coronam &peplum Creontis filiae inunxerit atque hac arte combusserit. Nulla bituminis species est, quae tantam vim habeat penetrandi &exsiccandi atque haec; quocirca ad humores frigidos discutiendos, Colicis, Lethargicis, Apoplecticis &Paralyticis inungi potest. Magnam cum Naphthâ affinitatem habet Oleum cerae destillatum, tam ratione facilis accensionis, quam penetrationis. BITUMEN JUDAICUM, quod in lacu Judaeae nascitur, adeo lentum &sequax esse fertur, ut avelli nequeat praeterquam filo quod menstruum mulieris infecerit. Quod in Babylone provenit, commendatur, si purpurae modo splendeat, ponderosum sit, &validum odorem vibret. Ejus generis quoque est PISASPHALTUM, quod picem Bitumini mistam redolet, &in Apollonio Epyri invenitur, quia fluminis impetu ex montibus devolvitur Cerauniis, &in glebas cogitur. Quamvis alii Pisasphaltum artificiosum quid esse statuant, ex bitumine liquido impuriore &pice compositum, quod picandis navibus inservit. Tria haec Bituminis liquidi genera non nisi secundum magis &minus differunt, ut quidam statuunt; ita ut pars ejus spirituosior &subtilior sit Naphtha, huic proxima Petroleum, crassior &faeculenta Asphaltum; non secus ac videmus ex succino per destillationem primò elici spirituosum &limpidum oleum, quod Naphtham repraesentat, mox oleum flavum, demum materiam nigram &faeculentam. Hinc Agricola uni eidemque rei diversa imposita esse nomina autumat, quorum numerus crevit ex diversarum gentium vocabulis. Babylonii enim Naphtham vocant suo nomine, Samosathae Maltham, Mauri Arabice Hafra.