Latin
303.1 to 303.4
Ole Worm, Museum Wormianum 303.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ova ejus maculata ex albo &nigro. Ex Insulis Feroënsibus ad me delata est. MERGUS MAXIMUS FARRENSIS, Feroensibus Ildbrimet, Illandis Himbryne, quasi loricâ coelesti induta. Ejus Etymologiae rationes ita reddidit D. Stephanus Olavius, verbi divini in Islandiâ praeco fidelissimus, meus olim in Academiâ Hafnrensi discipulus industrius: Himin coelum, Loricam vero Brynia significat, juxta illud Poëtae, Beynia gefur ei feiguffoͤr/ &c. Lorica non dat morti vicinis vitam. Ratio nominis à colore, ut existimo, petita est, juxta tritum proverbium, Himbrynn hafa himnestan lit /en helvitsta roͤddi /id est, Himbryne coelesti colore, voce verò infernali praeditae sunt. Voluerunt Islandi hâc nominis impositione significare, aves hasce pulcherrimâ colorum varietate &distinctione usque adeo ornatas esse, ut dici possint coelestem quandam lorieam induisse. Duo pariunt ova, Anserina magnitudine penè superantia. Viridi sunt colore, ferrugineis sparsim aspersa maculis, in stagnis nidificant. Inter volandum, tinnitum more solito edunt, nimbumque &tempestates diuturnas praesagiunt. unde patet Clusium minus bene informatum esse, cum scribit, Volantem nunquam esse conspectam, nec alarum usum habere ad volandum. Alae certè magnae sunt, corpori avis proportionatae, ut non videantur frustra illis datae. Cum capiuntur, maximis viribus reluctantur, hominemque rostro acutissimo ferocissimè petunt: si foeminam capias, ovis incubat maritus, excludit, &pullos educat. Laqueis capiuntur circa nidum extensis. A Clusio hisce delineatur: Avis est maxima, palmipes, Anseri aequalis, nam à collo, quâ parte pectori conjungitur, usque ad Uropygium, binos pedes longa, corporis ambitus binorum pedum longitudinem superat, alae quatuordecim uncias longae, caudâ brevi vix trium unciarum, collum ferè octo uncias longum, ejus ambitus paulo major. Caput breve, tres uncias latum; rostrum nigrum, mucronatum, quatuor unciarum longitudinem superans; lingua penè tres uncias longa, nigrâ, mucronata, cartilaginea, quodammodo carinata, superiore parte, quâ rostri parti connexa est, parvis dentibus introrsum incurvis utrinque praedita, mediâ autem parte asperâ; palatum similiter quatuor exiguorum &brevium dentium introrsum spectantium ordinibus constat, quibus escam retinet &conficit, nam rostrum dentatum non est.