Latin
303.5 to 303.8
Ole Worm, Museum Wormianum 303.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Totum corpus densis pennis tectum, quae in pectore, toto ventre, &alarum supinâ parte breves &candidae, in dorso autem alarumque pronâ parte longiores &nigrae, singulae tamen circa extremum geminis maculis albis insignitae, quae in dorsi quidem lateribus longiores majoribus; quae verò circa collum in medio dorso alisque &supra caudam, minoribus, sic ut aliae aliis incumbentes, invicemque tegentes, ad maculas illas usque, eam fere varietatem repraesentent, quae in Meleagride, seu Numidicâ Gallinâ conspicitur. Collum veluti torque cinctum, è nigris pennis constante, caput etiam similibus pennis tectum. Quae tamen oculos &rostrum ambiunt, parvis maculis albis sunt distinctae, sub gutture etiam aliquot parvas pennas albas nigris permistas habet. Prona similiter colli pars, supra torquem illam nigrarum pennarum ad unciae longitudinem, parvis pennis nigris, latera tamen alba habentibus, exornatur, quemadmodum &ea pars quae infra torquem, in pectoris lateribus. Infra podicem transversam nigrarum pennarum lineam habet, quas albae subsequuntur. Dein sub caudâ aliae nigrae, albis maculis notatae. Crura in extremo corpore sita, paulo longiora tribus unciis, plana, nigra, pedes quatuor uncias longi, plusquam tres lati, tribus digitis praediti, quorum interiores tribus articulis constant, brevioresque sunt, medii quatuor, exteriores quinque, nigrâ membranâ simul connexi ad ungues usque, qui plani; singuli etiam pedes in posteriore parte, paulo supra inflexionem, parvum articulum instar Calcaris habent. Circa Insulas Feroënses &Islandiam capitur, foetum in undis educat, nec nisi procelloso mari, ac circa autumnum, hiemisve initium conspicitur. Terram nunquam attingit, nec quisquam volantem vidit, adeò ut nec alarum usum ad volandum, nec pedum hitp:sidigi. ub. uni-heidelbei