Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 31
Unproofread scanNot analysed yet
Commendatur Mumia ad frigidos corporis affectus, tam in potu, quam extra, ad dolorem capitis antiquum, Paralysin, Vertiginem, Epilepsiam, Singultum, Cardiacam, Tussim; sed praecipue ad sanguinem sistendum, &fracta membra consolidanda. Concretum Bitumen varium est; nam vel intra Terram densatur, mutaturque in aliquam lapidis duritiem, vel extra Terram. Intra Terram generatur bitumen fossile, quod, pro modo concretionis, varia nomina ab autoribus obtinuit; ut enim cum bitumine liquido plus lapideae &terreae concretionis se miscuerit, ita hoc vel illud nomen obtinuit: Atque hinc est quod in naturâ talium corporum bituminosorum inquirendâ magna occurrat difficultas, cum Autores saepe ad locos natales respicientes, ab iis nomen imposuerint; atque ita res easdem saepe segregent &disjungant, quarum natura &generatio eadem ferme est. Nos Agricolam sequi decrevimus, qui eorum naturam diligentissimè investigavit. Quod Galenus vocat LAPIDEM AMPELITIDEM, ab aliis rei rusticae scriptoribus dicitur TERRA AMPELITIS, quod Vermes Vitium oculos rodentes, κνίπας à Graecis dictos, enecet. Theophrastus CARBONES vocat, quod eorum colorem habeat &vices gerat. Quando idem hoc corpus adeo durum est, ut poliri possit, GAGATES, à Lyciae fluvio Gagâ, dicitur: Strabo GANGITIM vocat. Politum à Plinio GEMMA SAMOTHRACIA appellatur. Nicandro THRACIUS LAPIS, quibusdam OB