Latin
SIDIANUS LAPIS
Ole Worm, Museum Wormianum 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
SIDIANUS LAPIS. Haec omnia ex eodem fonte proveniunt, &radicem agnoscunt bitumen nigrum: ex vario concretionis modo, &rerum aliarum admistione, discrimen ratione soliditatis &duritiei obvenit. Quae enim plus Bituminis habent, facile flammam concipiunt; quae plus succi lapidescentis, difficulter accenduntur, sed polituram admittunt exactiorem. CARBONES FOSSILES seu LITHANTRACES, fabris ferrariis apud nos sunt in frequenti usu, vulgo Steen-fol. Inveniuntur in Scaniâ non procul Helsingburgo, in Boringholmo quoque, sed maximâ copiâ ex Scotiâ ad nos deferuntur, ubi prope Edinburgum effodiuntur. Putantur ferrum fragile reddere. Loco lignorum ad coquendos cibos &hypocausta calefacienda frequentissimè utuntur Angli. Pilos &palpebras colore nigro tingunt. Vi exsiccandi &digerendi pollent. Ex durioribus, globulos, statuas parvas &gemmas concinnant multi. Ex Insulâ Feroënsi &Islandiâ durioris genus adfertur, quod non facile ignem concipit aut inflammatur, splendorem tamen habet, ut ad GAGATEM aut LAPIDEM SAMOTURACIUM referendum videatur. In Feroënsi Insulâ inter Saxorum &Cautium commissuras invenitur, ac laminatim eruitur, singulae laminae trium aut quatuor digitorum crassitiem habent. GACATEM FEROENSEM voco. Ignem non concipit ut Lithantrax, ut experimento saepius didicerunt fabri nostri ferrarii, minus enim in se continet Bituminis &plus terreae substantiae. Eique plane simile quod ex Islandiâ accepi. Huc spectat PIX FOSSILIS ex insulâ Barbados. Haec insula una est ex insulis Cannibalibus, sitis ad continentem australis Americae, à quibusdam Barbados, ab aliis Barbudos dicta. Effoditur ibi picis solidae &nigerrimae quoddam genus, leve, porosum, cujus portiunculam mihi transmisit Clariss. Vir Johannes de Laet, Americanae Historiae autor; totum vix pendet scrupulos quatuor, magnitudine Nucem Moschatam non superat. An eâ ad naves oblinendas utantur, nondum constat. Extra Terram in MARI concrescit SUCCINUM, sic dictum, quod ex succo coagulari quidam existimaverint, Graecis Ἠλεκτρον, Arabibus Carabe, quibusdam Ambra citrina, veteribus Germanis Glessum, Borussis Gentarum, nobis Raf. Hodie ad littus maris nostri colligitur formâ massae seu glebae nullam certam figuram aut formam habentis, durae solidaeque substantiae instar lapidis, unde ad lapides à quibusdam refertur. De ejus generatione variae sunt autorum sententiae: probabilior illa, quae statuit ex Bitumine liquido ortum trahere, quod è cavernis suis effluens maris salsugine coalescit, tenuique portione exclusâ induratur. Vel, ut quidam volunt, succum bituminosum à subterraneo calore in spiritus resolvi &sublimari, ac intra poros terrae à nitrosis spiritibus iterum figi hitp: sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit worm (β.