Latin
318.1 to 318.4
Ole Worm, Museum Wormianum 318.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cruribus est curris, pedibus latis, unguibus robustis &acutis, licet non admodum longis, quibus fretus altissimas arbores celerrimè scandere novit. Cutis villosa valdę &firma, ut difficulter transfigi possit. Ossa habet dura, intestina Suis simillima; lardo quoque vestitur eundem in modum. Varia sunt Ursorum genera: sunt enim magni &parvi, albi &nigri, terrestres &aquatici. In Norvegiâ tria genera observarunt. Primum maximum, quod non planè nigrum, sed fulvum est, non adeo nocuum ut reliqua genera; graminibus enim &arborum foliis vescitur, unde illis Gußdiur vocatur, in locis desertis &silvis vastissimis stabulari, seque nucibus &glandibus saginare solet, antequam ingruat hiems. Secundum genus minus est &nigrius, Carnivorum, equis aliisque animalibus infestum, Ildgiersdiur vocant, voracissimum animal, quod licet graminibus &foliis etiam vescatur, circa Autumnum tamen armentis insidiatur. Tertium minimum, nocuum tamen, Myrebioen vocant, quod formicis delectetur, earumque nidos evertere soleat, iis ut potiatur. Hasce tres species permisceri animadverterunt, ut intermedia quaedam genera ex iis generentur. Nos quartum genus addendum censemus, Alborum nempe Ursorum, quod aquaticum vel amphibium est, Piscibus gaudens &Gronlandiae peculiare. Mira circa naturam Ursorum observarunt Norvagi, quorum quaedam hic recensenda duxi. Ursa certo anni tempore concipit, &non nisi tertio quovis anno parit circa Decembrem tres foetus, qui caeci &absque pilis, sed quoad membrorum conformationem perfecti, non verò informes, ut vulgo creditum, hoc enim observarunt, qui praegnantes dissecuerunt. Ubi ex suo perrumpit latibulo, quandoque spacio annuo, quandoque tribus annis secum Catulos ducit. Hieme omnes latent in suis Cryptis (Biomehpe vocatis) sed verno tempore ex iis egrediuntur, &graminibus ac arborum foliis saturantur in Autumnum usque, tum qui Carnivori sunt pecora sectantur, quae quo pinguiora, eo majori exposita sunt periculo, iis enim in futuram hiemem saginantur: baccis variis etiam delectantur, piscantur quoque nassas piscatorum ubi invenerint, in littus trahendo.