Latin
318.5 to 318.7
Ole Worm, Museum Wormianum 318.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Stabula Agricolarum petere solent, ex quibus pinguissima quaeque auferunt, sed non per eandem egrediuntur viam, per quam ingressi sunt. Quandoque integra armenta incredibili velocitate abigit unus Ursus, sed ex iis unicâ vice non nisi unum aut ad summum duo vorat, secus ac Lupus facere solet. Quando magnus est Sorborum proventus, tum pecoribus maximè insidiari solet, ex eorum enim esu stupidi adeo redduntur dentes, ut curari nequeant nisi calido sanguine &carne animalium utatur. Quidam Ursi equos &boves adoriuntur, in dorsum eorum se conjiciendo, morsu venas circa collum aperiendo, sanguinemque exsugendo, donec concidat animal. Reperiuntur tamen quandoque equi, qui cum Ursis pugnare non dubitant, &victoriam quandoque reportant, anterioribus pedibus frontem ejus comminuendo; sed si dorso equi insultandi ei facta fuerit facultas, jam de equo actum est. Singularis inter equos &ursos est antipathia, adeò ut vix reperiantur equi, qui ejus cadaver domum transportare velint. Quicquid ex praedâ reliquum eis fuerit, quod unâ vice consumere nequeant, terrâ obruunt, ne ab aliis auferatur: imminente hieme sibi latibulum struunt, ita ut frigidiores auras &ventos ab ipso arceantur, silvarum &cautium objectu. Quandoque speculas ante latibulum suum constituunt, ex quibus insidiantes animadvertere possint. Raro in eodem tractu mas &foemina conjunctim reperiuntur, sed crebrius plures mares. Antequam quieti se componit, excrementa sua deponit, ne iis cubile maculet. Pedes lambendo &murmurando tempus terit, nec quicquam comedit in Martium usque, obruitur quandoque nivibus in magnam altitudinem. Raro, nisi laesus, homines laedit. hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 165510333 laedit. Si quis ex improviso eum invenerit, fugit, sed, ubi aliquousque progressus fuerit, regreditur, &si tum eum offenderit, qui fugae causa fuit, in discrimine versatur. Musicâ delectatur. sed ignem aversatur.