Latin
328.5 to 328.7
Ole Worm, Museum Wormianum 328.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic namque pergit: Rationi verò consentaneum etat, eas gentes eandem luem contraxisse, multo prius aëre putridis vaporibus seu nubibus referto, unde gigni demmer possunt, atque postea contrahant, eodem inquinato vaporibus, in quos corruptione Lemmer abierunt. Quod hic Licetus rationi consentaneum ait, id experientiae repugnat &veritati. Nunquam enim animadversum hosce morbos iis in locis, ubi haec animalia fuerunt, grassatos fuisse, antequam cadavera harum bestiarum aërem infecissent. Verum igitur ultimum, quod lues hae homines occupent, aëre inquinato vaporibus, in quos corruptione Lemner abierunt. Hinc, quantum praejudicii gignet ratio, experientiâ non sustentata, abunde liquet. Altera opinio Olai, quae statuit in Insulis quibusdam remotis, aut in summis montium apicibus generari, vulgari maris &foeminae copulâ, sed postea procellis &tempestatum vorticibus, aut nebulis circumventos hos mures abripi &in alia loca transportari, non omni plane caret probabilitate. Ipse argumentum ex eo depromit, quod, statim atque deciderint, reperiantur in visceribus herbae crudae nondum concoctae, imo fruges, triticum &siligo, &c. Quod fieri non potuit, nisi ante extitissent iis in locis ubi tales herbae generantur, quod in nubibus contingere non posse satis constat. Accedit, quod alia animalia pari modo in aërem elevata fuisse ac mox decidisse doceat experientia, ut de Sciuris &Mustelis dictum. Plinius Hist. Nat. lib. 31. cap. 1. ita hac de re disserit. Quid mirabilius esse poterit aquis in coelo stantibus? At illae, ceu parum sit in tantam altitudinem pervenire, rapiunt eo secum piscium examina. Athenaeus lib. 8. Deipnosoph. cap. 2. hitpisidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglitsworm 16551034 cap. 2. Multis in locis Piscibus Deum pluisse non ignoro, inquit. Phanias lib. 2.