Latin
329.1 to 329.4
Ole Worm, Museum Wormianum 329.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de iis quae apud Eresios πρυτανεις fuerunt, tradit in Chersoneso piscium multis visam fuisse pluviam, non paucis in locis, multotiesque &tritici &ranarum accidisse. Haec ille, Cum igitur talia animalia in terrâ &aquâ generata in aërem elevari constet, quid vetat quo minus &haec in terris procreata eo quoque deferri possint, ac rursum decidere? Nec obstat, quod, si è terrâ attollerentur &rursum deciderent, oporteret omnes exanimes labi &partim semivivos, partim contusos reperiri hos mures. Nam corpora cum habeant levia, pellem mollem, gravem allisum facere nequeunt in lento descensu, &cum pedibus sint brevibus, quos sub alvum mollem retrahunt, ut non ita facile frangi aut laedi possint. Accedit quod rarius in urbibus ac pagis, sed crebrius in mollibus arvis &pascuis decidant. Fatentur quidem illi qui decidentes in urbibus viderant, observasse se quosdam, mox in pedes se proripientes abiisse, quosdam tanquam semimortuos &exanimes aliquamdiu jacuisse antequam se recolligerent, quosdam verò plane mortuos fuisse. Quin imò in pagis Norvagiae non tegulis lapideis sed mollibus cespitibus teguntur aedes, ad quos allisi nihil detrimenti capere possunt. Primae sententiae patroni regerere possunt, idem hoc argumentum contra pluviam aliorum animalium, quae è coelo decidunt, valere. Cujus tamen vim infringit quotidiana experientia &historiae fide dignae, illaesa enim ut plurimum decidunt, &ad suum quaeque tendunt latibulum. Considerandum praeterea, quod in descensu semper in cognato &nativo versentur elemento, aëre nempe in quo generati, ad terram usque, quocirca motus descensus in iis non adeo violentus, ut in rem duram, quae eos laedat, impingere possint vehementius. Qui communi modo ex maris &foeminae commistione generari volunt, urgent frustra illis concessa esse genitalia, nisi ad generationem iis uterentur. Sexus discrimen idem arguit: mas enim ut plurimum major est foeminâ, &maculas nigras majores habet, Et certe Insulas ac loca allegant in quibus perpetuo vivant ac propagentur aliorum mutium instar. Est in tractu Dioecesis Stavangriensis Provincia, Jederen dicta, cui adjacent parvae Insulae, in quibus semper conspici volunt, suis latibulis &cuniculis terram ita subvertentes, ac si rostro suillo esset egesta. Ita verò rem se habere ajunt, ut, si hyems fuerit asperior, in minori copiâ cernantur verno tempore, sin levior, majori.