Latin
330.1 to 330.4
Ole Worm, Museum Wormianum 330.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam nec exanimes reperiuntur, nec extat qui murem hyeme in agro effoderit. Cui tamen respondisse videtur Aristoteles lib. 6. de Hist. Animal. cap. 37. in hunc modum: Interitus minimè evenit ratione, οὐ κατὰ λόγον; paucis enim diebus abolentur, quanquam superiore tempore homines vincere vel suffiendo, vel sues, ut latibula effoderent, admittendo, non possent. Quin etiam vulpes eos venantur, &catti silvestres in primis: sed tamen superare copiam &celeritatem proventus nequeunt: nec aliud quippiam vincit, nisi imbres: iis enim quam primum intereunt. Quod de istis muribus Aristoteles &Plinius, id de nostris hisce dicere valemus, quod solo recenti gramine vincantur, qui aliis mediis debellari nequeunt. Sed quomodo hoc contingat, aut quae sit illa vis in recenti gramine, quâ non secus ac veneno necantur, investigatu est difficile. An per hyemem in latibulis suis, ut glires ruminatione depastarum frugum &graminum viventes, ita attenuata &corrugata obtinent viscera, ventriculum in primis, ut avidè vernali tempore devorata gramina ferre, concoquere, &elaborare nequeant, unde cumulatae cruditates eos ita distendunt, ut compressis vitalibus suffocentur, ac mori cogantur? An ros vernalis herbis incumbens totâ substantiâ his ita venenatus, ut imber illis de quibus loquitur Aristoteles? Quicquid sit, in novellis herbarum germinibus aliquid esse oportet, quod ipsis totâ substantiâ sit adversum. Observatum, quod mures, qui cum pluviis decidunt primo vere, ante festum Annuntiationis Mariae, ut primum gustaverint gramen novellum, emoriantur: sed qui post festum Mariae decidunt, vel ex aliis generantur, integro vivunt anno, donec rursum nova gramina è terrâ pullulaverint, quibus degustatis intereunt. Quae, de eorum interitu, ex Dioecesi Bergensi ad me perscripta sunt, addam. Ab intemperie frigidâ hyemis se defendere norunt, quamvis, ingruente brumâ, non adeo agiles ac vegeti sint, ut tempore aestivo. Si nix ante glacialem terrae constrictionem inciderit, perforando nivem, sub eâ se condunt &radicibus herbarum ac graminum vescuntur. Sin contrarium accidat, corticibus certarum arborum &virgultis pecorum pastui destinatis se sustentant. Hujus generis sunt Ulmi, Goryli, Sorbi, aliaque ejus generis, non sine insigni rusticorum detrimento, qui quandoque aliud non habent quo pecora per hyemem pascant, quam ejusmodi corticum &virgultorum reliquias.