Latin
330.5 to 330.8
Ole Worm, Museum Wormianum 330.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod ejusmodi frutices, corticibus nudati, plane pereant nec anno sequenti renascantur, unde insigne Agricolis detrimentum. Herbae quoque &gramina, radicibus spoliata, plane pereunt, nec vernali tepore redire queunt, hinc pecora fame, peste, &pabuli inopiâ plane enecta concidunt. Verum tantam cladem hisce muribus non infert frigoris asperitas, quantam ab aliis patiuntur animalibus, corvis nempe, cornicibus, picis, bubonibus, felibus, canibus, vulpibus, mustelis, muribus aliis, colubris &anguibus quoque; quae hasce bestias venantur &occidunt. Ursus maxime omnium horum venatione delectatur, ubi enim in eorum agmen inciderit, saltat ac ludit, iisque adeo implicatur, ut à venatore improviso quandoque circumveniatur, ac globo trajiciatur. Caprae &oves eos quoque comedunt, sed magno suo detrimento, morbos enim inde contrahunt, quibus dein conficiuntur. Coelo sereno agminatim aquas petunt, in earumque superficie non secus ac in terrâ currunt &ambulant: sed si inopinato ventus aquas agitaverit, madefactis pilis &graviores ab aquis redditi, submerguntur. Invicem etiam morsibus se petunt ac conficiunt. Observatum, quod si homo quispiam eos aggrediatur, ut necet, stans uno in loco infinitos possit prosternere, ut mirum sit, quomodo tantâ copiâ, tam subito, congregari possint: sed, si quis eos praetereat ac non offendat, rari occurrunt. Miraculose quandoque à Deo in mare praecipites agi experientia docuit, adeò ut multa millia simul mortua reperiantur, aquis marinis innatantia, eo delata ex locis, ubi fructus in agris ac campis antea consumpserunt. Quo spectant illa quae de aliis muribus disserit Bodinus lib. 3. Theatri Nat. Murium nempe illa examina à Deo produci extra 6 Naturae hitpisidigi. ub. uni- heidelberq. de /diglitsworm 165510345 Naturae ordinatios effectus, &eâdem potentiâ sic evanescere, ut nullus usquam vivus aut mortuus, populatis frugibus, reperiatur. Alioquin, inquit, terras omnes vel foetore, vel sui propagatione infestarent, nec Dei jussu sed ordine Naturae frugum copiam &inopiam prodire putaremus. Quae quidem licet rectè satis dicantur: Physicus tamen, cum non tam de causis universalibus &remotis sit sollicitus, quam de proximis &immediatis, eo acquiescere nequit.